Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/182

From GATE
This page has not been proofread


Sint igitur dividenda 248907, per 46. Primo scrive sub se invicem numeros,ut vides in Ima Operatione,et quaere Divisorem 46 in capite duarum Tabellarum, nempe 4 in una, et 6 in altera; easque colloca juxta se invicem,ut vides factum in Tabellis E et F.
Secundo. Inquire quoties Divisor 46 contineatur in numero 248, sub quo scriptus est. Hoc ut scias, descendendo un duabus Tabellis E et F, quaere numerum 248; et quoniam hunc numerum non invenis,quaere proxime minorem; et invenies in quinta serie quadratulorum 230. Scribe ergo 5 post lunulam pro Quoto, et subtrahe 230 a 248, et remanent 18, quae scribe supra, deleto Divisore 46, et Dividendi membro 248, Divisoreque promoto; stabitque exemplum ut in secunda Operatione.
Tertio. Vide iterum,quoties Divisor 46 contineatur in membro, cui subscriptus est, Nempe in 189; quod scies, si in duabus Tabellis sub Divisore descendas, usque dum invenias vel 189, vel