Sint itaque dividenda 89749, per 79.Colloca numeros, ut in Ima Operatione apparet. Deinde selige e columellis Pythagoricis duas, quae in vertice gerunt Divisorem, nempe 7 et 9, illasque juxta se dispone, uti dispositas vides columellas G et H.
Secundo. Inquire quoties Divisor contineatur in primo membro Dividendi, sub quo collocatus est, Nempe in 89: qui numerus cum non reperiatur in columellis dispositis, et proxime minor sit 79, qui in peimo quadratulorum ordine reperitur; dices Divisorem contineri tantum semel in membro Dividendi sibi correspondente. Scribe ergo 1. post lunulam pro Quoto; subtrahe 79 ab 89; residuum 10 scribe supra; dele Divisorem, et membrum Dividendi; promove divisorem. Stabit exemplum ut apparet in IIda Operatione.
Tertio. Inquire iterum, quoties Divisor 79 contineatur in membro Dividendi, sub quo positus est, nempe in 107; hoc est, descendendo a columellarum vertice, quaere in quo ordine quadratulorum reperiatur numerus 107, aut proxime minor ipso. Videbits non reperiri in ullo ordine, et numerum proxime minorem esse 79, contentum in primo ordine. Scribe ergo iterum 1 post lunulam; subtrahe 79 a 107; residuum 28 scribe supra; dele Divisorem 79, et membrum Dividendi 107; promove Divisorem. Stabit exemplum ut in IIItia Operatione apparet.
Quarto. Vide iterum,quoties Divisor 79 contineatur in sibi correspondente membro Dividendi, nempe in 284; hoc est, quaere in quadratulis columellarum praedictum numerum 284, aut proxime minorem. Invenies 237 in tertio ordine quadratulorum. Scribe ergo pro Quoto post lunulam; subtrahe 237, a 284;
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/184
From GATE
This page has not been proofread