Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/146

From GATE
This page has been proofread
Regula Pigri

Regula Pigri haec continet Praecepta. Primo. Scribe Multiplicatorem sub Multiplicando, & ad latus ponte utriusque Differentiam a 10, seu id quod deest usque ad 10. Secundo. Multiplica unam Differentiam per alteram, & Summam totam subscribe, si unica est figura; sin autem duae sunt figurae, subscribe dextimam, & mente retine sinistiam. Tertio. Subtrahe alterutram Differentiam a numero sibi per crucem opposito, & residuum una cum illo quod mente retinuisti (si quid retinuisti) scribe infra; & habebis Summam quaesitam.

Exempla.

A.
B.
C.
Sint Primo multiplicanza 8 per 7, in exemplo A. Scribe 7 infra 8, & ad latus scrive differentias a 10, nempe 2 e regione 8, quia ab 8 usque ad 10 requiruntur 3. Deinde multiplica inter se differentias, nempe 3 per 2, & summam 6 scribe infra. Demum subtrahe 2 a 7, aut 3 ab 8, & residuum 5 scribe infra. Habebis 56. quae est Summa resultans ex multiplicatione numeri 8 per 7.
Sint Secundo multiplicanda 7 per 7, in exemplo b. Scribe numeros sub se invicem, & differentias ad latus, ut vides factum; & duc primo 3 in 3, habebis 9; quae scribe infra: deinde subtrahe 3 a 7, & residuum 4 scribe infra. Habebis 49 pro Summa quaesita.
Sine Tertio multiplicanda 8 per 4, in exemplo C. Scribe numeros, cum differentiis ad latus; & dic, bis sex, faciunt 12; scribe 2 infra, & 1 retine mente. Subtrahe deinde 2 a 4, vel 6 ab 8, remanent 2; cui adde 1 antea retentum, fiunt 3, quae scrive infra. Habebis 32 pro Summa quesita.