Stabunt itaque in pentagrammo Bassi, uti apparet in praecedenti exemplo.
Eodem prorsus modo componitur Bassus, dato quocunque alio themate,et Tono,sive verba thematis sunt metrica,sive non.
HAbito Basso industria propria composito, ut reliquas Voces, nempe Cantum, Altum,ac Tenorem, ipsi superstruas.
Nota I. Tam Baculo Applicatorio,quam Baculis melotheticis, inscripta esse in utroque latere quoatuor pentagramma , aequalibus spatiis seu intervallis inter se distantia in omnibus quinque Baculis, id est, tantum in uno Baculo, quantum in altero. Et hoc est omnino necessarium, alioquim omnis labor et opera componendi per illos perditur.
Nota II. Baculis melotheticis tam in fronte, quam in calce, appositas esse septem primas Alphabeti litteras, singulis singulas, nimirum uni A,alteri B, tertio C, quarto D ex uno latere, deinde E,F,G, et iterum A ex altero latere. Et hae eadem litterae adscriptae sunt puncto vel punctis in pentagrammo Bassi notatis. Sunt autem hae septem litterae nihil aliud, quam septem Claves musicae in Baculi Applicatorii perntagrammis notatae. Una facies Baculi Applicatorii signata est charactere Cantus duri, altera charactere Cantus molli.
Nota III. IIidem Baculis melotheticis impressa esse utraque ex parte puncta, partim in lineis,partim in spatiis pentagrammorum; quibus appositi sunt certi numeri. Ouncta significant loca notarum musicarum, quae illic poni debent; numeri vero sunt numeri harmonici, et significant principales ac perfectissimas consonantias, Tertiam, Quintam, Octavam, per puncta illa nigra notarum vicaria indicatas.
His notatis, sic Basso praecedenti dato (et eadem est ratio de omnibus aliis) superstrues reliquas Voces ope praedictorum quinque Baculorum.