531551; et ex ejusdem Baculi columna pro vocabulis tetrasyllabis penultima longa alius quicunque, ver. gr. hic, 8451. Hi duo musarithmi conjuguntur in unum, sic 5315518451,ut fiat unus constans tot figuris arithmeticis, quot syllabis constat thema propositum.
Tertio. Pentagrammum Bassi signatur charactere Cantus vel duri, vel mollis,prout Tonus assumptus requirit, scilicet in casu nostro charactere Cantus mollis, Clavesque adscribuntur, ut apparet in pentagrammo Bassi, quod sequitur, una cum columna Toni VI. in lineam transversalem disposita.
Quarto. Considerantur singuli numeri musrithmi ante positi, qui decem sunt, nempe 5315518451; et videtur, quibus litteris columnae Toni VI. respondeant hi numeri. Respondent autem sequentibus decem litteris: C,A,F,C,C,F,F,B,C,F.
Quinto. Hae litterae quaeruntur ex ordine in lineis et spatiis pentagrammu Bassi praecedentis; et ubi est sedes seu locus litterarum, imprimuntur puncta. Stabit ergo dictum pentagrammum punctis suis signatum, uti apparet.
Sexto. Loco punctorum, in iisdem lineis ac spatiis, in quibus puncta sunt, collocantur notae musicae, vel desumptae ex Baculo musarithmis electis subjectae; vel ab ipso Melotheta ad libitum formatae, si Musicus est; vel a Musico aliquo apponuntur.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1078
From GATE
This page has not been proofread