Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1077

From GATE
This page has not been proofread


Applicatorium Clavium; reliquos quatuor appellare possumus Baculos melotheticos. Singulos, explico, et eorum usum indico.

§. I.


Baculus Bassorum, ejusque usus in Basso componendo.


BAculus Bassorum servit pro componendo Basso, datis quibuslibet vocabulis trium, quatuor,quinque, sex, septem, et octo syllabarum, imo et plurium; possunt enim musarithmi trisyllabici copulari cum hectasyllabicis, heptasyllabicis, octosyllabicis, et fieri musarithmi pro vocabulis novem, decem, undecim syllabarum. Potest quoque vocabulum trium syllabarum copulari cum alio trium itidem syllabarum,et fieri dictio sex syllabarum, exprimenda harmonice musarithmo hectasyllabo. Exempla dabimus in sequentibus.
Continet igitur Baculus in uno latere numeros harmonicos, cum notis musicis subscriptis,pro vocabulis trysillabis, tetrasyllabis, et pentasyllabis, habentibus penultimam aut longam,aut brevem: in altero vere latere continet numeros, cum notis subscriptis, pro vocabulis hectasyllabis penulitma longa, et pro octosyllabis penultima brevi.
Usum hujus Baculi in Basso componendo explicavit sufficienter Auctor Organi supra in Libello §. 5. Componitur enim ex eo Bassus eodem prorsus modo, quo Contrapunctus simplex ex Tabulis musarithmicis. Nam
Primo. Dato quocunque themate, ver. gr. hoc, Laudate Dominum omnes Gentes, eligitur Tonus textui competens, ver. gr. in casu nostro Tonus VI. qui est Bellicosus, Incitatus, Gloriosus, uti ex Tonorum Tabula supra allata patet.
Secundo. Quoniam duae voces, Laudate Dominum, constant sex syllabis, quarum penultima est brevis, et duae reliquae, omnes Gentes, constant quatuor syllabis, quarum penultima est longa; eligitur ex Baculi praedicti columna pro vocabulis sex syllabarum penultima brevi musarithmus quicunque ex sex ibi positis, ver. gr. hic,