Primus Abacus tum serviet , cum datae , aut a te factae Basi reliquas Voces superstruere vis: Secundus, cum datae, aut a te factae Voci supremae seu Cantui,inferiores Voces supponere vis,ut paulo ante dixi.
Quod si dato Alto,aut Tenori resideras adjungere reliquas Voces, confice tibi praesenti artificio aliam similem Tabulam seu Abacum.
Poteris etiam sine pentagrammis et notis alias Tabulas construere, solas Clavium litteras columnis imponendo, Prout in praecedente Capite 8. fecimus in constructione Bacillorum musurgicorum. Sed praesens modus magis est ad captum imperitorum Musicae.
Tametsi hi duo Abaci tantum cantus duri signum prae se serant, serviunt tamen etiam pro cantu molli, si initio pentagrammprum intelligatur apposita suis apte locis littera b, juxta tradita supra de signatione pentagrammorum.
Auctor horum duorum Abacorum est R. P. Georgius Behm e Societate IESU, Mathesos in Universitate Pragensi olim Professor, ubi illos cum aliis Theoreamtibus ad Musicam spectantibus publicae disputationi proposuit Anno 1650.
Litterae O in vertice utriusque Abaci sunt foramina in Tabula, quae electo puncto ex aiqua columna pro aliqua Voce obstrui possunt memoriae causa, ne iterum ex edem columna punctum eligatur pro alia Voce.
Litterae A A A, B B B, etc. uti et numeri I.II.III.significant tres illas columnas servire pro una et eadem nota Vocis datae, et cui aliae Voces sunt addendae.
QUando datae Basi superstruendae sunt reliquae Voces,hae servandae sunt Regulae.
Prima. Non eatur ex columna ad columnam eodem cum priori columna numero insignitam in vertice, ut ex 1 ad 4 ex 2 ad