Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1049

From GATE
This page has not been proofread


5 etc.sed ex duabus reliquis ejusdem triadis eligenda est,quae in suprema Voce eandem cum praecedenti notam, aut, si ea ibi non continentur, viciniorem continet, ut in praxi postea ostendetur.
Ubi Notandum, si duae notae sint aeque vicinae, determinationem ex proxime inferiori Voce, nempe ex alto, aut in ejus defectu ex Tenore petendam esse; ut, si inferioris Vocis nota consonat cum nota Basis Quintam, accipiatur duarum viciniorum illa,q uae non consonat Quintam cum eadem Basis nota.
Secunda. In periculo ne superiorum Vocum quaepiam nimium ascendat, aut descendat, notas Vocum superiorum respondentes baseos notae, in duas dimidias sui resolve, quarum posterior capiatur ex ejusdem Clavis seu trieteridis alia columna, auqe viciniorem, ut jam dictum,notam continet. Exemplum postea videbis.
Hae duae Regulae pro Amuso, seu Musicae imperito sufficiunt. Pro ulteriori tamen perfectione, etiam sequentes duas observabit.
Tertia. In Cantu molli , existente nota Baseos in tertio soatio sine b,addetur ? Ad notam superiorum,quae est hoc numero, 5. signata.
Quarta. Respectu penultimae notae clausulae addatur Ad superiorem Vocem notatam signo III.maxime in fine cantus;ubi etiam respectu ultimae notae calusulae id observandum.
Exceptio. In dato tamen Cantu id non observatur,cum penultima nota Baseos in quarto spatio existit. Sed juvat artificium in paradigmate ostendere.