possunt se mutuo immediate sequi. Item diversae speciei consonantiae se sequi immediate permittantur tam in ascensu, quam descendu, ut quinta et octava etc.
Sexta. In eadem linea aut eodem spatio pentagrammi plures consonantiae , sive imperfectae, se immediate possunt sequi. Item plures ejusdem speciei consonantiae permittuntur, si ex eadem chorda, ait eodem spatio migraverint per contratios motus in diversas partes. Et hoc in octonis Vocibus frequentissimum est.
Septima. Caveatur, ne Fa ponatur contra Mi. In certis tamen casibus, et cum certis cautelis, id permittitur.
Octava. Basso continente in aliqua Clave aliquo tempore, aliarum Vocum una vel plures per quintam ascendere aut descendere poterit; aut una ascendere, altera descendere, tertia cum Basso quiescere.
Nona. Cadentiae sextarum, septimarum, nonarum, silmesque , non permittuntur; nec sonant, nisi certo cum artificio adhibeantur.
Decima. Diligenter observentur motus harmoniae. Sunt autem varii notarum per Voces expressarum motus: quaedam enim Voces recto ordine procedunt, quando nimirum notae duarum Vocum sunt in eadem chorda, aut spatio: aliae motu recto per gradus conjunctos, quando fixa Basi, altera gradatim ascendit vel descendunt interrupte: aliae motu obliquo per gradus conjunctos, quando utraque non ascendit vel descendit gradatim: aliae motu obliquo per disjunctos gradu, quando una voce oblique et per saltus ascendente, altera per saltus sive gardus interruptos pariter ascendit vel descendit: Aliae per contrarios motus, quando duae Voces in contrarias partes ascendendo vel descendendo per gradus conjunctos aut disjunctos rendunt: aliae per saltus, quando utraque Vox per saltus incedit: aliae aliter.
Undecima. A consonantiis perfectis ad imperfectas transeatur moto contrario , obliquo, recto, conjuncto, disjuncto, dummodo una pars faciat saltum per tertiam majorem. E contrario
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1025
From GATE
This page has not been proofread