Melopoeiae oedinariae Regulae.
PRima. Considerentur verba textus cantilenae futurae, ac verborum proprietates, et quos exprimant affectus, num gaudii, doloris, tristitiae, timoris, irae, risus, miserationis, amoris etc. Alii enim affectus alium requirunt tonum, aliamque notarum dispositionem quad tarditatem, celeritatem, fugam, syncopationem, ligaturam, pausam etc.
Secunda. Eligatur tonus affectui verborum congruus;quoniam, ut dixi, diversi affectus diversos requirunt tonos. Qui autem toni quibus affectibus congruant, discetur ex xTabula Tonographica in fine praecedentis Capitis proposita, ubi singulis tonis competentes adscripsimus affectus.
Tertia. Pentagramma signentur,prout tonus exigit, id est, vel signatura cantus duri, vel signatura cantus mollis; et alterutra signatura vel sit transposititia,vel non transposititia, sed naturalis et voci humanae maxime congrua.
Quarta. Basis seu Bassus, utpote fundamentum caeterum Vocum seu Partium, primo juxta textus exigentiam constituatur, et in suo pentagrammo notetur, sive ab ipso Symphoniurgo, sive ab alio compositus. Et hic sit gravis;intervallis constet majoribus, ut quartis, quintis, octavis, praesertim in fine; unisonum ac tertias fugiat,quantum fieri potest: qualis enim Bassus est, tales reliquae erunt voces. Post Basin componatur primo Cantus, deinde reliquae Voces. Cantus contrariis Basi motibus procedat, constetque intervallis minoribus, et frequenter diminutionibus utotibus procedant.
Quinta. In Cantu seu Voce quacunque nunquam duae, tres aut plures perfectae consonantiae,ut sunt tertiae, quinte,octavae, se immediate ascendentes aut descendentes sequantur dine intermistione aliarum; imo nec suo uniforni. Imperfectae autem tertiae