ab imperfectis ad perfectas transeatur motibus contrariis, et non solo motu recto, vel obliquo.
Duodecima. Cavendum maxime, ne vocabulis etxtus tales notae alligentur , ut inter cantandum syllaba lunga efferatur ut brevis, et brevis ut longa: magnum enim vitium esset, si pronuntiaretur amare, pro amare, filius, pro filius, stercore, pro stercore; quod ultimum vocabulum plus quam centies in templis, magno aurium dolore, et nunquam sine animi indignatione audivi cantari.
Decima tertia. In compositione plurium Vocum possunt duae voces in unisono convenire , dummodo discrete et cum judicio fiat.
Decima quarta. Exordium et finis melodiae constent ex consonantiis perfectis.
PRima. Semitonium (quod in Cantilena signari solet sic, ) in certis tonis ac consonantiis tantum adhiberi solet a peritioribus Musicis.
Secunda. Semitonium nunquam apponitur,nisi tertiae in Genere Diatonico, seu simplici cantu. In Genere tamen Chromatico et Enharmonico nullum certum servat locum.
Tertia. Semitonum nunquam Ponitur in Genere Diatonico in descensu notarum, sed in ascensu.
Quarta.In Tonis primo, secundo, tertio, quarto, septimo qua a secundo non differt) locum habet Semitonium; in aliis tonorum cadentiis non ita crebro ponitur: in primo enim tono tertia, nimirum C, requirit semitonium, si sequens imemdiate ascenderit, vel si descenderti pausa immediate sequente. Similiter et in aliis tonis praedictis.