Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1023

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT VI.


De Melopoeia antiqua seu ordinaria, et Regulis in ea servandis.


Melopoeia ordinaria.

MUlta alia ad Musicae seu elementa spectantia adduci possent, quae alii fusissime pertractant, cujusmodi sunt, quae disputant de harmonicorum numerorum doctrina, eorumque ad invicem proportione, additione, subtractione, multiplicatione, divisione; de intervallorum musicorum generi, eccessuque mutuo; de armonico algorithmo, et arithmetica musica; de divisione toni, aliorumque intervallorum musicorum; de triplici Genere Musico , Diatonico, Chromatico, Enharmonico, et de varia in unoquoque Tetrachordorum dispositione;de consonantia divisibilitate ac divisione, ope Monochordi, Dichordi, Hexachordi, Enneachordi, Heliconis Ptolemaici; deque aliis ingeniosis inventis. Sed nec libet, nec per angustiam temporis licet diutius inhaerere. Ad Regulas ergo in Musurgia seu Melopoeia, hoc est, in practica plurium vocum in unam concinnam harmoniam compositione, servandas procedo. Ac primo quidem Regulas dabo in Melopoeia antiqua seu ordinaria servandas , quoniam hae illis, qui Melopoeiam novam, de qua hoc Libro potissimum agitur, ex fundamentis intelligere volunt, lucem praeferunt. Qui vero nuda praxi Melopoeiae novae contenti esse volunt , possunt has regulas omittere; quamvis pleraequae in nova quoque servandae sint.

Regulae itaque in practica Symphoniurgia ordinaria, id est plurium vocum in concinnam eet auribus suavem consonantiam compositione,servandae, sunt vel generales, vel particulares. Generales in omni compositione sunt servandae; particulares in particularibus casibus. Easdem dedi in Cursu Mathematico Lib. 25. pag. 523.