ut nunc fere, exprimebantur. Omnes autem erant ejusdem valoris, et tanta cum mora seu duratione ac vox in chordis insignitis protrahebatur, quantum Canotri lubebat, aut chori moderator permittebat, qui tactu, hoc est, manus elevatione ac depressione, ut nunc, vocum moras moderabatur. Atque hic cantandi mos duravit usque ad Annum Domini 1320, quando Joannes de Muris Parisiensis dicitur invenisse notulas,quibus nunc utimur, ad diversam vocum ac sonorum moram exprimendam.
Musicae pausae.
Pausae musicae sunt certa signa in Pentagrammis positae, quibus Cantores monentur, quando, et quanto tempore pausare seu silere debeant, et a cantu cessare , aliis interim cantum prosequentibus. Signa pausarum, una cum earum valore, hoc est, quanto tempore, seu quot mensuris aut mensurae partibus quiescendum sit, ib oculos ponit sequens Tabula; in qua lineae aliaque signa in Pentagrammis posita significant pausas, numeri infra scripti mensuras, et mensurarum partes.
In hoc exemplo prima linea, supra numerum 4 notata, significat, pausandum esse seu tacendum quatuor mensuris musicis, seu quatuor tactibus; linea vero,supra numerum 2 notata, denotat, duobus tactibus pausandum; et sic de caeteris lineis ac signis discurrendum est. Horum tamen signorum valor mutatur in cantionibus et clausulis, quae Triplarum characteribus sunt notatae.