quatuor semiminimas, duas minimas, aequivalere uni semibrevi, seu uni mensurae temporis, hoc est, uni tactui.
Ptaeter has dantur notae tricaudatae, et quadricudatae, quarum priorum triginta duae, posteriorum sexaginta quatuor, aequivalent uni tactui, seu uni temportis mensurae.
Praedictarum notarum valor aliquando mutatur; quando videlicet Pentagrammum notatur certis figuris, aut numeris, sive in principio cantionum, sive in progressu. Mutatio haec valde varia est, praesertim apud antiquiores Musicos, quorum vix unus cum alio convenit. Usitatiora signa apud modernos sunt circulus, cum numeris 3 et 2, aut cum solo 3, vel soli dicti numeri, ut in sequenti schemate patet.
Et tunc in tertio exemplo tred notae semibreves, item una brevis, cum semibrevi, in quarto tres minimae, aequivalent uni mensurae temporis. Musicorum vulgus hujusmodi cantiones, seu cantionum clausulas vocat Triplas.
Post notas musicas ponitur saepe unum punctum sic,etc. quod semper valet dimidium notae, quam seuitur, quoad temporis mensuram. Itaque punctum post primam notam valet unum integrum tactum, punctum post secundam dimidium tacto, post tertiam tactus unius quartam parte.
Diu ante Guidonis Aretini tempora in usu quoque erant notae musicae; quibus primo solarum octo tunc usitatarum sedes insigniebantur , ut scirent Cantores, ubi vox seu sonus vocis esset elevandus, aut deprimendus. Quae quidem notae primo punctis nigris, deinde circellis albis, demum quadrangularibus notulis nigris albisve,