Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1005

From GATE
This page has not been proofread


Enharmonicum Genus est, quod per duas Dieses et Ditonum procedit. Quid sit Ditonus sive Tertia major, Semiditonus sive Tertia minor, Diesis etc. vide in Tabulis Intervallorum citatis in fine §. 3.

CAPUT IV.


Praeludio secunda, de Musica Latinorum ac nostrate.


Musicae Praeludio secunda.

DIfficillima erat (ut loco cit ex Magia pag. 273. etiam diximus, ex quo haec desumpsimus) Graecorum Musica, tum ob chordarum mumerum et nomina multiplicia, tum vero maxime ob notas multiplices et intricatissias, quibus vocis ac soni variationem quoad ascendum ac descendum,seu gravitatem et acumen, denotabant. Notas vide apud P. Kircherum in Lib. 7.Musurgiae inter forl 540.et 541. desumptas ex Alipii, Auctoris Graeci antiqui, Manusripto Graeco Libro, qui una cum aliis nonnullis Graecis Musicae Auctoribus simul in unum volumen compactis asservatur in Bibliotheca Collegi Romani.

Latini ergo, ut faciliorem redderent Musicam a Graecis acceptam, varia jam inde a Boethi, Ambrosii, Augustini, et Gregorii Magni temporibus adhibuerunt compendia; donec tandem Guido Aretinus Monachus Benedectinus circa annum Christi 1024 excogitavit novum cantandi et cantum docendi genus facile ac jucundum, quo etiamnum tota utitur Europa in Ecclesia Latina. Haec autem praecipue praestitit.
Primo. Cum videret, inter octo lineas a praedecessoribus adhibitas (tot enim in Ecclesiastico cantu adhibebant,tanquam octo chordas, paribus intervallis inter se dissitas, quarum initia litteris Graecis aut Latinis A, B, C, D, E, F, G, insignita erant, et in illis lineis notabantur puncta, ut nunc notae, omissis spatiis intermediis) spatia otiosa esse, ac notis acantia; restrinx eas lineas ad quinque, sed spatiss interferuit notas, ut sic paucioribus lineis plura