Horum quinque Tetrachordum, et singularum in illis chordarum nomina Graeca, Graecoque Latina, cum significatione , dedimus loc. cit. Magiae pag. 270. et 271. et in Cursu Mathematico Lib. 25 pag. 518.
Musica Systemata.
CHordarum, et consequenter etiam vocum ac sonorum quorumlibet ordinationem per Plura Tetrachorda, Graeci vocant Systema musicum, Latini scalam musicam,ut dicemus Capite sequenti. Quoniam igitur varia fuit hujusmodi chordarum ordinatio , nunc scilicet pauciorum, nunc plurium; varia etiam fuerunt Systemata, quaedam majora quaedam vero minora, prout Pplura aut pauciora Tetrachorda in unum fuerunt ordinata.
Musica genera.
PRaeterea in quovis Systemate quatuor cujuslibet Tetrachordi chordae diversimode a diversis Musicis fuerunt secundum gravitatem et acument sonorum ordinatae. Nam in aliquibus in ascensu ad descensu procedebatur per majora in aliis per minora intervalla, varie permixta.
Atque hoc ascendendi ac descendendi modos vocarunt Graeci Genera modulandi , seu Genera musica. Itaque Genus musicum nihil aliud est,quam certa quaedam habituto seu convenientia sonorum, qui inter se componunt Diatessaron seu Quartam. Vel, est relatio quaedam,quam ad invicem habent quatuor soni, vel tria intervalla,alicujus Quartae.
Triplex ab antiquis et modernis adsignatur modulandi Genus, Diatonicum, Chromaticum, Enharmonicum. Diatonicum Genus est, quod per duos Tonos et Semitonium incedit in ascensu, contraria vero ratione in descensu. Chromaticum Genus est (sic dictum a coloribus, quod Veteres hoc a praecedenti diversis coloribus distinguebant) quod per duo Semitonia et Semiditonum incedit.