subsequentes Graeci, quam Latini, plurimas alias acceptarunt: quae omnes Intervalla musica, uti et praecedentes,appellantur. De horum tamen divisione, numero, ordine , consonantiae perfectione aut imperfectione, aliisque affectionibus tanta est apud Auctores varios diversitas, ut vix unus cum altero conveniat. Ergo cum aliis nonnullis Scriptoribus divisi illa in majora et minora, et utriusque classis praecipuorum nomina Graeca, Latina, et Graeco-Latina una cum proportionibus, et proportionorum speciebus ac nominibus diggessi in duas Tabulas in 2. parte Magiaae pag. 268 et 269. et in Cursu Mathem. Lib. 25. pag. 517. quos locos videat, qui volet.
Musica Trichorda.
ADeo simplex fuit apud Graecos Musica, ut quatuor nervis seu chordis, et consequenter quatuor vocibus seu sonis tota consisterit. Erant hi nervi ita inter se ordinati, quoad intensionem, crassitiem, et olngitudinem , ut primus ad quartum Diapason consonantiam resonaret , medii vero ad se invicem quidem Tonum, ad extremos vero Diapente ac Diatesseron.
Hoc ex quatuoru chordis dicto modo coordinatis Instrumentum (seu lyra id fuerit, seu cythara) Tetrachordum seu Quadrichordum, ut dixi §. praecedente, appellabatur. Deinde paulatim adjunctis aliis atque aliis chordis in Pentachordum, Hexachordum, Heptachordum, Octochordum, Enneachordum, Decachordum,Hendecachordum, Dodechacordum, ulteriusque in Trisdechacordum, et Tesseradechachordum excrevit, quod quatuordecim constabat chordis; quibus deinde addita fuit decima quinta.
Infertae postea sunt aliae tres, et octidecim chordarum Instrumentum constitutum, et in quinque Tetrachorda divisum, eo quod ultima primi Tetrachordi chorda sit prima secunsi, et ultima secundi prima tertii,et sic de reliquis, excepta prima quarta Tetrachordi, quae non communicat cum ultima tertii.