Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


hoc esset tua illa humanitate qua ab illustrioribus illis laboribus, et altioribus curia, quibus universae Reipublicae Christianae bono assiduè prospicere satagis; non rarò demitti soles, ut distrahentium quamvis minus opportunis alloquiis, omni ex parte satisfacias. Porrò hisce te detinere minimè aequum est; quae satis erit ipso in opere conscripta opportunius aspicere. Illud nunc tantum significare liceat: Physicè, Mathematicèque quaesitum Caelum. Caelum nubibus stipatum, et caligine mersum altieri, nec quidem ea naturali in corpore undequaque fulgenti, immo universae hujus lucis origine; sed ab humanis mentibus ratiocinationum ambage, ipsi auspersa atque obvoluta ita nobismet ipsis medio in splendore tenebras facimus, ipsumque quod petimus, quaestione nobis abscondimus et celamus. Serenitatis tamen spem quaerenti mihi affulgere non negaverim, sique dignitati, si amplitudini objecti corporis satisfacere, prorsus supra vires fuerit; conatum sane illis ex omnibus futurum. Ab inferiorum harum discussione ad summam illam ac primam sacrorum librorum veritatem abripior. Inde plenissimae authoritatis testimonia quibus refragari nefas; inde confirmationes plures quibus reniti impium est, depromuntur. Quia verò aliqua sunt quae varii varii interpretantur, nec parum in scholis agitantur, ea hic exponere et fusè quidem consilium est tuo digniora conspectu, tuo dignissima judicio: nec enim mihi ratae omni ex parte explicationes videri poterint nisi divini alicujus Interpretis et examen, et authoritas intercesserit. Cujus vero id potius quam Illustriss. Bellarmini ? per eam igitur qua me semper prosequutus es benevolentiam, praestare hoc mihi digneris Illustriss. Princeps te rogo, et obtestor, ut omnia ritè exposita et apposita sint servato semper genuino sacrarum litterarum sensu à quo sicubi vel minimum discessum fuerit, ad illum reducas opto, et quodeumque censueris significes.
Coeli unitatem primo cum D. Bonaventura assumo in primo Genes. D. Chrysostomum in primis antesignanum sequutus, qui multitudinis Caelorum assertores acrius utpote veritati sacrarum
---page break---