Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissimo, et Reverendissimo Domino D. Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali Amplissimo Federicus Caesius Lync. Princeps S. Angeli Felicitatem.
En ab urbanis jam civilium negotiorum cumulis, semoto aliquantulum mihi, coelestibus contemplationibus serius dare operam licet, dum liberiori quadam aura truitur animus; dum nihil magis avet quam per amplissimas altioris illius naturae regiones expatiari. Desideratum quidem hoc diù, sed et curandum maxime eaque praesertim de causa tuis Princeps Illustrissime monitis ut paream, et satisfaciam, quibus alacrius, audaciusque rem adortus sum. Coelestis equidem Provincia cui non difficilis videri poterai? cui non difficiliores Physiologorum mentes in praestitutis ejus legibus? cui non multipices in scholis rumores ex novis a Galilaeo detectis? Olympica piane certamina restituta, seu potius medila in scholis constituta, dixisse quis poterit. Verùm nihil durum, nihil difficile te adhortante; plana omnia. Meam cum audire sententiam voluisti, ncque dumtaxat, Unicum, Tenue, perviumque Coelum, à me propositum te probare Orbium et orbiculorum tam multas, tam perplexas moles è naturae puritate eliminatas, sed etiam proprio ex voto id esse affirmasti, et sacrae paginae oraculis maximè consonum: tunc certè ad complendum opus exarsi, tunc injectae à negotiorum morae maximè displicuere. Eo quoque magis insumptus hodie labor oblectat, et ad eum recessus in hisce meis Umbriae montibus gratior et jucundior existit; quamvis sero à molestie illis curis fuerit obtentus. Ipsius modo operis aliqua ratio tibi Illustriss. Domine reddenda est. Quod ut hisce litteris praestare possim, quid potius offeram? ipsasne Physiologorum concertationes expresso, quibus quasi inexplicabilibus densissimisque sentibus iter undecunque constipantibus asperior sit ad rem accessus? vel potius variam Caeli historiam adumbravero, prout diversi illud adomnandum ab elatioribus hominum ingeniis effictumque operosè invenimus. Abuti certe
---page break---