Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/8

From GATE
This page has been proofread

memoriam revoco. Me quidem laicum homulum peculiari meo quodam, et sub rustico isto dicendi genere gaudere juvet. Non omnes in arena Romana uno modo armati, heque uno conflixerunt modo viatorem utcumque evadere satis fuit ad populi studia, et satis ad gloriam. Quid ad meae patriae praesens palatum magis faciat quo pluribus prodessem maximopere respicio, verborum atque elegantiarum satis caeteroquin incuriosus. Rei au autem cujusque enormitas non solum disputando evincitur, sed et dicendo neque semper Apologetica Paroeneticis fortiera, atque a B. Paulo in divinis charismatis recenserut etiam exhortatio, scilicet facultas tota oratoria. Quanquam autem omnino necessarium sit ut insolentissimi argumentis adversarii, directe a nobis, et apposite respondeatur, monendi tamen sunt omnes quid contra bonos mores, quid contra conscientiam perpetratum est, ut in odium perducatur improbitas, quae sanari non potest.
10. Hujus generis fuit mea illa monitoria Diatribe, quae temperatissima ad manus Rogeri licet pervenerit, ei tamen tam non respondit brevi quanquam, ut summo silentio texerit pervenisse, de sua securus fama, eo quod exemplaria illo uno plura alibi percrebruisse non exaudierit. Non enim erat cur contemneret, quippe quae et illi ipsi, praecellenti viro ad quem eam perlegendam miseram, mirifice placuit, et rationum praeterea ex Scripturis, Patribus, scholis et Politicis deprompturum subhorruit acuminibus more licet sceptico magis quam polemico. At quali eventu? Noceri mihi sentio non responderi, qui tamen ne ad eorum notitiam nomen meum permanaret diligentissime caveram. Ego vero qui victimae presuli obedire, propterea nisi legitime approdante magistratu nihil facere statueram, diem classicum expecto, labitur scriptionis tempestas. labitur et commoditas, chartis per metum disjectis. Tremunt enim inquisitores a quibus quadrimestri tantum spatio me aliquoties redimere cogebar, nec meis consiliis tantum reperiens latebras consulto (fateor) sed moestus,atque turbidus dilabor, turbidus quod pugnare non dabatur, moestus quod pro meritam servitutem toti mundo imminere sim visus praesentissere, sicut enim deviato Pompeio
---page break---