Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/9

From GATE
This page has been proofread

philosophus, ad quem in fuga diventerai, dixit, Imperia fato agi, et mutari tum romanam rempublicam in monarchiam, ita nunc vere metuendum est mutari ab irato Deo legitima mundi regna (solenni haereseos effecta) in mera imperia, et regimina despotica.
11. Ceterum utcumque gravissimam doctoris Westoni Angli sententiam qua asserii Rogeri quaedam ethnicismum sapere et Ecclesia interim adducta in egidentissimum periculum et objecta in praedam malorum principum avidibatibus, mire et poene furibundo similis exagites, ut constaret nobis de Spirita Rogeriano, qui intra quindecim lineatum paginae 3/ae spatiolum, imperitiam, dolum, turpitudinem, versutiam, fraudem, injuriam, debaccationem in virum pium et non inerudium, intemperatissime, et iniquissime verbis indecoris invomuit. Et tamen doctor verum dixit, tantum in hoc forte reprehendendus, quod nimis parce. Quicumque enim in gratiam Regum, vel flagitia eorum horrendissima, quasi sacrosancta statuii, et quasi non essent ii de quibus beatus Jacobus interrogai: Nonne divites per potentiam opprimunt vos? et ad quod in Christum conjurantes Rex prophetice cecinit: Apprehendite disciplinam. Ecclesiam autem statuii, impune in hac vita violabilem. Ejus certe talia dicta non solum videntur sapere quod dixit Doctor, aut revera sapiunt, sed ethnicismum ad unguem exprimunt et talia docens se turciscare velle ostendit.
12. Ceterum Rogerus Regibus ablandiendo quacumque sorte cum Christi aut sui Vicarii injuria, velut absentem, et procul,putat se catholicis Angliae pacem citius consiliaturum, quam si rigide defenderet contrariam sententiam: absurdum hoc, et iniquum. Absurdum, quia Regum ingenia nescire videtur. Iniquum, quia Evangelii Majestatem dehonpstare. Solemne enim regibus est, semel, sed utcumque fixa, nonnisi necessitate coactis refrigera. Adulationem vero, inter artes evangelicas nemo enumeravit sanus. Emisit olim in lucem hujusmodi farinae librum De vera obedientia falso dictum Stephanus Gardinerus, eumque Henriciani furoris sive prodromum, sive comitem, sed flevit emissum Stephanus, idque publice supprestantissima foemina Maria, quinquennali, Angliae sole, coram
---page break---