Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/7

From GATE
This page has been proofread

9. Sed bene est quod non exceperit. Quid enim pro rei auctoritate asserenda ab aliis nunc non est melius dictum? et supra omnes ab ipso Bellarmino? Contra vero quod ego tanti in re tanta praestare potui? Cum puero Davide lapides forte in adversarium eminus jecissem, gravis armaturae militibus punctim, aut coesim ferire relieto. Ab meis armis, aliquod (ni fallor) negotium Rogerianis facesseram, si pudor saltem, si denique conpietas, si denique conscientia. Armis nimirum, non ex elenchis fallacibus, aut sycophantarum sophismatis, sed armis ad instar B. Campiani, aut ipsorum veterum Patrum, sua quadam majestate, si fieri posset, terificis. Est enim semper in nequitia servum quiddam, quod flagellis convenientius, quam telis castigatur, falsitas vero cum difficulter refellitur, decoratur. Jam vero quando arma scholastica adversus scholae mentem in scholasticis usurpentur revocanda sunt splendidissima Patrum arma. Non quod stataria pugna cum Rogero non decertarem atque etiam suis armis, non quod pedem pede non conferrem, abiit a forti pectore tantum seclus, sed quia salebrescam Cath.ae scholae soliditatem paucissimis, praesertim in juventute Angliae nobiliori, vel curent multum vel capiant B. Patris Edmundi Campiani[1] Decem rationum (quas ut plurimum Melchiori Cano[2] debuit) phrases, Deus bone, an fulgura politulos Ciceronianis haud ita arridere intelligo, neque eorum moror delicias quandoquidem jam diu sit quod Ciceronianismi exoleverint et magis igneum succinctius, Laconicoque similius dicendi genus iisdem successerit. Ipsam scio Campiniani dictionis floridam, et flammatricem novitatem plurimis et voluptati et saluti fuisse. Sed haec ego non quod sim de verbis anxius, divine enim ex B. Cypriano nominatissimus Baronius pie memoriae Cardinalis. In judicii contentione pro rostris opulenta facundia volubili ambitione jactetur, cum de Domino et de Deo vox est, vocis pura sinceritas non eloquentia viribus nititur ad fidei argumenta, sed rebus: eoque minus auxius esse debeo quoties verba Gregari Turonensis ex B. Hieronymo, de ejusdem Hieronymi coram Dei tribunali flagellatione, quod Ciceronis argutias lectitaret, ad


---page break---

  1. Saint Edmund Campion, S.J., (24 January 1540 – 1 December 1581) was an English Catholic Jesuit priest and martyr.
  2. Dominican bishop and theologian, b. 1 Jan., 1509, at Tarancón, Province of Cuenca, Spain; d. 30 Sept., 1560, at Toledo.