Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/31

From GATE
This page has been proofread

est haec parvi res momenti, sed si episcopi obtandi sunt, multo magie Londinensibus archiepiscopus, eoque magis, quod hic ipse qui se nunc episcopum gerit ex vernaculo authore Massone ministro, et apud suos Doctore; nonnisi a Sede etsi vocationis suae jus, et derivatam potestatem vindicare probetur: recta autem linea (quamquam absurdse, quamquam ridicale, quanquam impie) ad Deum quemadmodum et ad Cantuariensem primatem, et reliquos Angliae pseudo-episcopos, qui nunc tyrannidem exercent in cathedris quiqui suis,jus illud et potestatem derivari, magna contentione monstrare nititur. Quod ergo faustum foelixque sit Ecclesiae anglicanae, detur Londinensibus archipraesul, et Britannico orbi quasi Papa quidam, cum sit ea urbe Britannicarum omnium innumeris gradibus longe augustissima. Laicorum ad res quod attinet (sacerdotum rebus sic proviso, atque stabilitis) quid praeter vota, et tantum vota supersunt? O utinam igitur tandem aliquando formula aliqua reipublicae, aut disciplinae inter catholicos anglos constitueretur. Ingens certe tam salubri, et tempestivo concilio in rem nostram universam redundaret utilitas. Nos interim anarchiae nostrae, aut anarchia quavis pejoris Polycaeraniae merito piget, taedetque. At nisi authoritate apostolica ea constituatur formula, laici profecto durante hac procella in corpus nunquam erigemur, quos adversarii ne id unquam eveniret studiosissime dissiparunt. Formulam autem aliquam constituere est quidem factu facile, aut certe non ita difficile, et eam cum singulari religioni, atque ordinis civilis onestamine. Interea loci quandoquidem b. Clemens, cujus ipse Paulus honorifice meminit, notarios septem per Urbem septicollem ordinavit, qui acta martyrum, et cantera notatu digna diligenter exciperent, quandoquidem etiam beatus Hieronymus presbyter testetur Eugebium episcopum a Constantino magno, beneficia quaecumque percuperet offerente, nihil prius, aut aliud quaesisse, quam et authentica monimenta, ex ipsis Archivia sublata, imperatoria jussu judices adeum ex universo orbe romano mitterent, quo rerum ecclesiasticarum memoriae pie consuleret, utili (Deus bone) et praeclaro, si quod aliud, proposito. Proinde est et Sanctitatis Suae solius decernere annon ex
---page break---