Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/30

From GATE
This page has been proofread

ratio, eorum enim res si apud nos corruerint, sacerdotum quidam stare non possunt, at laicorum salvis, florebunt et sacerdotum qui ut plurimum sunt. Laicorum beneficiarii, frequentant laici cetus, laicicum adversariis miscent sermones, animosque eorum opportunius quam sacerdotes, ad veri fingunt studia. Sacerdotibus enim nisi personatis in luce hominum versari non licet, et nisi prius persuasos, aut saltem credendi dubios, pertentatosque probe ad sacerdotales ducere latebras ipsos magis esset sacerdotes prodere quam prodesse infidelibus.
31. Sacerdotum dissentionibus,unde apud nos livor, detractio, susurri murmura, odia et reliqua contentionis monstra, finem imposituros Epos quos corpus cleri nostri saecularis videtur efflagitare, homines gravissimi putant; sperantque, imponet certe charitas mutuo ex consensu coalescens. Quod si dentur nobis Episoopi: tum certe, quia ipse Constantinus magnus (teste antiquo Gullielmo Fitz-Stephano anglo) natus erat Londini; quia etiam ante B. Augustini adventum sub druydibus archiflaminatus honore, et sub Christo archiepiscopatus dignitate urbs illa gavisa est, quae vel Taciti temporibus maxime Celebris; quia etiam B. Gregorius disertis verbis id esse aliquando voluit; quia denique B. Augustinum monachum, Anglorum apostolum, adversarii apud Londinenses odiose calumnientur, quasi dum affectibus suis nimium indulserat, civitatem suam prae qua Dorobernia, elegans licet, et duodecim pareciarum urbs, vix viculi mereatur nomen (tempore enim Henrici secundi annos ante quadringentos magnis conventualibus ecclesiis tredecim, et parecchialibus centum viginti sex resplenduit) suo celcissomo fastigio spoliaverit, rectissime forte fecerit sua sanctitas si suum Londino restituerit archiepiscopatum, polluta praesertim, atque prophanata sede Cantuariensi. Nec tanquam res parvi momenti est praetervolandum istud plus enim potest in omnem partem Lendini benevolentia, quam Angliae dimidium. Voluptatem autem ex hac Pontificie maximi tali ordinatione Londinenses procul dubio percipient, forte etiam et salutem, cum Archispiscopum illa ipsa authoritas Londino restituerit, quae primum ei dempserat, et Dorobernensem fundavit. Credat mihi tua Serenitas non
---page break---