Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/32

From GATE
This page has been proofread

ex re romana jam foret, si e laicorum numero aliquis nobis assignetur Archigrammateus atque Protonotarius in Anglia Apostolious cum authoritate alios sub se constituendi notarios, consulto, si sic visum fuerit, Archipresbytero sive Episcopo. Quod si videbitur utile, tunc quidem ex hoc animi mei charactere, quem hae meae litterae tanquam in speculo exhibent, si muneri illi ego par ferendo judicabor, onus, et honestum periculum neutiquam detrectabo. Imo quidem si cum Benedictione, et piena indulgentia, maximis mortalium bonis, id in me omnium candidatorum tempore primum benigne conferatur, gratias agam magnas. Tunc enim meo quodam jure, non solum possum ad suam Sanctitatem scribere, sed debeo; falsa autem, atque ficta, sicut nunquam, tum vero, non sine perjurio atque sacrilegio. Deinde annuntiando ea quae nuntiari debent non deterrebor ad quoscumque pertinuerint, praeterea majori cum dignitate inter meos versabor, et libros quos non ita magnos, per tot annos molitus sum publici juris quando visum fuerit fecerim. Ea et aliud quiddam in votis meis quod (utcumque) optimo clam non esse sinam Bellarmino. Gregorius decimus tertius sua munificentia omnes nationes Romanae Sedi aeternum devinxit, singillatim Anglicam, quam Sixtus quintus ornavit etiam Gulielmum Alanum Anglum sacra purpura insigniendo. Gregorii Beneficia omnes ejus successores oontinuanda fecerunt sua: blasphemat tamen Novus homo (monstrum diceretur) contemni nunc Romae literas, atque literatos. At ego etiam Gulielmum Alabastrum (vertiginosum illum proh dolor lapsum, qui nova quotidie dedolat sacra) viginti aureorum pensione menstrua illic donatum atque honestatum scio. Fiducialiter agam. Si mihi quoque pensio honesta (perpessorum lenimen perferendorum arrha) a die dati harum solvenda, aut pensioni aequivalens donativum in Anglia, ubi maxime prodesse causae possum, persolvatur, donec vel majora censebor meruisse, aut illis mulctari, haud equidem mihi magis erit usu necessarium, aut testimonio gratum, gratissimum licet, quam rei Romanae fructum forte utilissimum, atque (quod spondeo) existimatione honorificum. Postremo quia ad bonos confirmandos et pravos invidia
---page break---