Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/29

From GATE
This page has been proofread

Summi Pontificis divinae similis poteatas in sensu tantum perceptis, sed in abditissimis hominum sensis. Christi igitur imaginem et venerationem vicario auo debitam, ut novaa ibidem erigant formaa, qui ex animia mortalium tollit, is vel maxime hostis Ecclesiae, is vel maxime est dololatrafatque Antichriatus. Stabit religio congrue mentes quousque hominum timor Dei et poenarum inferni insederit, et stabit ita vel exacto Roma Pontifice Hunni, Gothi, Vandali, Burgundi urbem inundent molem Hadriani Agarenus possideat (tantam tamen abominationem avertat ab Urbe Deus) aut ad veterem Albam migrent Romani, Roma nihilominus (Ecclesia Catholica) manebit et perennabit quae non in domuum desscriptione aut pomariorum ambitu comprehenditur, non loco, non locatis, sed fidelium numero sive Avignioni Pontifex sive Japoniae. Vixerit Roma, fuerit quamdiu Christus fuerit. Hoc authore et stare et cadere juxta dulce eat. Quod si talea vel maxim sint hostea Ecclesiae, ejusdem certe Eccleaiae ii vel maxime sunt amici, quorum opera factum est ut Christo et Christi Vicario suam constet per victricem veritatem decus. Haec animi mei abstrusissima arcana atque cogitata in longum futurum tempus recondita Diabolo non erant clam, quemadmodum ex innumeris malis quae pertuli fas esset divinari. At intellecto esse nonnullos, quibus res aacerdotum Anglicorum communes corde, et curae sunt, sicut vehementer laetabar ita non esse qui spectatim laicorum res promoverent indolui. Quia vero certiorea facti fuimus mala nostra quae suo immenso pondero mentes nostras degravant, et res afflictissimas opprimunt, parem illic innotuisse, nec satis delineata esse ut aliquis tandem statum Catholicorum in Anglia sanate, piene, et cum dignitate peroraret innumeris suspiciis exoptabam. Sed et alia multa optando sunt, quae viam tamen non inveniunt. Incommoda vero quae extra, intus, undique perpetimur laici non sunt numerabilia. Quibus ut rariua licet esse martyribus, ita quo nos perire sentiamus, misere in horas angimur, vivi morimur quotidie. Recte igitur cum Havani possumus ingemiscentes dicere: qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobriis. Laicorum tamen magna est habenda
---page break---