Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/28

From GATE
This page has been proofread

ingenium et judicium. Optimus Harperfeldius sub Alani Copi nomine, pseudo martyrologium Foxum in omnem vetustatis memoriam sacrilegas injicientem manus concussit magis, quam confodit. Recentis historiae particulam sub schismatis Anglicani nomine doctissimus Sanderus popularis meus, edidit. His praecipue latine Harperfeldii alia monumenta delitent. Magnas ille Robertus etc.
Personius non tam dedita opera quam carptim, atque arreptis ansis in utroque genere, diversis temporibus nonulla divulgavit anglica. Contra vero adversariorum ea est diligentia, ut stupori sit,et dum haec ipsa scribo Casaubonus Balaam ille conductitius C.Baronii Annales vel Roste teste, laudatissimos ac si teredo nobilissimam cedrum exederet, nescio quid novi, velut Zoilus importunus Rondini promulgavit. Quantum religionis intersit, ut rea gestae fideliter narrentur atque asserantur gravitar,impudens forem, si apud te talem pluribus dissererem.
Recte autem Salustius nobilitate veritatis Historicus B.teste Angustino, scriptum reliquit. Imprimis arduum videri res gestas scribere. Ex difficultate vero facti pulchritudinem licet conjicere. Mihi satis supraque sit ad hanc rem quod attinet me viginti plus minus annis hoc est ab ipsa pubertate, omnem meam operam et industriam de industria in sumpsisse quo tandem aliquando Historiae Britannicae Vindex, si vellet Deus, prodirem proposito homine liberrimo et educationis meae honestate non indigno. At ego magie quiddam meditabor scilicet ut causis, consiliis, rebus gestis, morbis et morborum patriae meae medicinis sedulo perspectis ad montem et arcem sapientiae, quam Veritatis Contemplationem B.statuit Augustinus aut ad arcis saltem crepidinem tandem aliquando p ervaderem, dulcissimaeque Angliae meae ufficiose in aliqua particula mederet.
30. Quae omnia ex Regni Christi usu esse novimus quandoquidem ut sacrum Papae nomen adversarii infamarent authoritatemque ejus in extremum contemptum ducerent, cum libri illi voluminosissimi exarati fuerint, atque editi, tum quod ex Angliae sanatione toties quoties orbis christiani praecipue pendeat. Non autem, sicut prophana imperia fundatur
---page break---