Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/20

From GATE
This page has been proofread

turcicis aut de medio sublati, aut mulctati miseri, sive martyres pu sive confessores lucidi, inspectantibus Deo, Angelis et hominibus Qui totius quidem catholicae reipublicae haud ita magno decoro, sed damno certe maximo suis licet fluctibus relicti, nec magia insulam injrcolentes, quam ipsi insularum similes, velut afflictionum undis undique impetiti, nihil tamen omiserunt, quod a viris Deum amantibus, et civibus bonis posset jure desiderari. Qui potuerunt tamen homines calamitosis simi? Restabant preces, et solae preces. Preces autem in scriptis tam quam seorsum clerus, atque orde laicus, et pro religione, atque fidelitate sua Apologetica, et pro regis adventitii animo misericordia flectendo Paraeneticas fuderunt supplicissime. Libellum unum qui dam R.dus senex evulgavit, in quo postquam omnia, quae a cive christiano principem legitimum expectare decet, et nos praestitisse, atque esse praestituros professus erat, amorem, studium, obsequium, tributum, innocentiam, et hujusmodi, demum partes adversarias ad de religionis veritate disputandum provocabat. Haec illic. At in ilio altero libello supplice, quem clarissimus Eques, et venerabilis confessor Christi de Thomas Tressam, et alii confesserunt laicorum nomine, iidem laici, quo adversariorum cavillis abundantissime satisfacerunt, obtulerunt sese obsides, vades, pignora, quiqui pro suis domesticis sacerdotibus, quos ipsi eligerent (domestici si concederentur sacerdotes) sub poena capitali, nihil eos centra regem, aut regni incolumitatem machinaturos, neque ut alii machinentur consensuros. O fiduciam mutuae innocentino admirabilem, o caritatem cui nihil deesse dicendum est, unicam praeter obtinendi foelicitatem. Publicum Jacobi regis, et Britanniarum potentissimi monarchae, quod Parlamentum barbarico vocant, primum celebratur Lendini concilium, in quo rei cardo vertitur. Neque defluii illic etiam catholious, qui Clara voce, quorum coram regni proceribus, in quibus et ipse fuit inter praecipuos, orthodoxam, et avitam religionem propugnavit, et proinde gravissimam futuram in die dissolvendae rerum naturae, preces ejus inexcusabiliter aspernantibub reposuit testimonfum. Quanquam autem
---page break---