Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/21

From GATE
This page has been proofread

legitimum facinus successu obtato caruit, isque ipse heros (loci contra ordinesque sui et fertur privilegia) in vincula raperetur, in honestissimam tamen Montacutensem Brunnum familiam, decus omnibus suorum imaginibus, quas praefert tamen praeclarissimas, intulit profecto immortale. Quod si quid ultra preces per impatientiam, ambitum, imprudentiam, desperationem, aut a paucissimis tentatum, aut tentando peccatum fuit, est id deprecandum quidem, non depraedicandum, lamentis non laudibus prosequendum. Et o quantis emerem, o quantis, inquam, quantis emerem ego, aut redimerem suppliciis illud Tertulliani, vere de omnibus catholicis posse pronunciasse.In cujus perniciem aliquando convenimus? Gratiam illi quidem ab adversariis sunt eo nomine pro meriti singularem: nam nisi catholicos apud pupulum Anglicum talis contigisset calumniandi occasio, aut concilii inopia ad sanitatem coacti rediissent, aut ad insaniam adacti a coeptis suis necessario destitissent, deserti scilicet, et solitarii.
24. Caeterum si severiores Pragmatollogi catholicis novis tum defuisse mentem, atque animum dicent, quod regem verum adhuc dubium nec adversariorum artibus penitus occupatum, in ipso regni limine eorum selectiores quidam suppliciter non adierent, partium suarum vires, officia, in matrem, in ipsum Jacobum studia, una cum querelis, et postulatis suis quibus quibus exposituri. Respondeo Elizabethae et Jacobi regna sic erant contigua, ut unus fuerit communis utrique terminus, et quam quam liberior quaedam aura ad brevissimum tempus spirare visa est; tamen quia animi catholicorum, loco disjunctorum, a turbis, et timore sese mandum recollegerant, nec in certis aliquibus casibus sine poena capi tali congregari per leges potuerunt, fingit facultatem, qui objicit talia, neque reminiscitur, aut omnino nescivit nostram omnem sublatam fuisse Politeian,et reipublicae qualis qualis vestigium. Sed neque in hac parte accusandi sunt mei in Christo fratres, atque domini.Fredericus enim Vumdessorus, perillustris, et clarae memorine Baro, ex veteri Angliae nobilirate, vir cordatissimus Northumbraiae comitem optimatum
---page break---