Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/19

From GATE
This page has been proofread

immortalem quod res est, dicam serio, dicam confidenter, nisi per catholicos principes alimonia et subsidium pecuniarum rebus praestentur nostris, esse exitura omnia, et confestim, humanitus loquor, ruitura. Rem forte minime gratam memoro, sed verissimam; paratus porrho quantum opus fuerit, et jussus ero, idipsum, quam maxime ex usu ipsorum principum fere commonstrare. Quid enim orbi christiano magis commodum, aut conveniens, quam Angliae meae, si non ad ovile Christi reductio, at saltem temperamen! Tam est autem possibile, Anglia non reducta, orbem christianum sanare, ac est impossibile eamdem ponte perviam reddere, aut isthmo continenti jungere. Una Anglia occidui mundi arx inexpugnabilis, protestanticae factionis vertex, et repagulum, fallaci sua et blanda quadam felicitatis umbra, religionis rebus maxime officit, quasi tam foelix Elizabetha ut Gensericus aut sanctior Arriano athaeo Ceterum licet Omni dominatione sit intolerabilior haeresis, in armis tamen aut occultis machinationibus spes nulla. Malum autem quod patriae impendet longe pessimus,servitus, aliunde praestabitur, nisi cuncta priscorum oracula fefellerent. Minae autem sunt monita,potius quam deterritamenta, et conjurauiones civium adversus principem, aut rempublicam, si quid aliud certe quidem conjurantibus excidium, amicis cladem, hostibus triumphum, religioni parient infamiam. Est tamen via faoilis per quam fiat Anglia redux, et profecto adamussim fide analoga, placida,lactea, apostolica,triumphalis, et piane talis, quam ad caeli palatia tendere ex ipso candore liqueret Via (inquam) ut est apud prophetam Isaiam sanata, via directa in qua non erit leo,nec mala bestia, et per quam reddenti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, pro quo tanto et tam divino beneficio precemur noctes, atque dies, et cum David medullius clamemus fiat, fiat!
23. Dignissimi autem catholici Angli opibus ali orbis christiani, qui continuam per sexagenariam persecutionem eamque sine comparatione Julianissimam, constanter atque invictissime pertulerunt.Dignissimi (inquam) mei cives omni ope, et misericordia, velut in quibus Fischeri, Mori, Campiani, et tot alii sacerdotes, nobilesque laici, artibus plus quam
---page break---