Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/18

From GATE
This page has been proofread

tius cachinnans, deliberatissime erupit, et jacta est (inquit) alea, quasi ipsi Romae Papatuique ipsi (obellum Sacerdotulum) in suae indultum foret factioni cladem, aut excidium gloriosus lucripeta interminans. Aderam, audivi, silui, inhorrui. Adversariis vero adeo creverunt animi ut equite quodam aurato, causam libertatis suae et omnium suorum bonorum pro tribunali agente, ne fidem Deo, et Pontifici summo debitam perjurio temeraret, palam et gloriabunde supremus quidem Judex intonuerit, se esse victurum quousque Papistica superstitio (sic enim libuit loqui) radicitus in Anglia excindatur, per Papisticam superstitionem, hoc unum caput de Pontificis extraordinaria potestate intelligens
21. Atqui usque adeone, (o Pater et Princeps optime) contempti hac in parte jacemus ut parasiticae apud nos factionis opibus, et potentia praestruatur nobis etiam dicendi libertas? Tantumne refrixit aut verius congelascere coepit zelus Domus Dei in catholicorum pectoribus ut aurae amantiores sint quam veri? Itane salebris, angustiis, et viarum ambagious, unico quasi saltu superatis ad coelos valuti compendio et perludum, jocumque ab hominibus lepidissimis itur? conjurabuntque adversus Dominum, et adversus Christum ejus speudopoliticorum phalans et nos, sicut ad Romanos olim beatus Paulus, incompositi, sine affectione, absque foemere, sine misericordia fluctuabimus? Sic est tamen.
22. Alexander quidam cognomento Cementarius in gratiam Johannis regis Angliae, referente Mathaeo Paris, eadem quae nunc Rogeriani docuit, et defensavit. Sed is tum erat Christi vicarius, et ea Romanae sedis illaesa apud nos majestas, ut qui divitiarum, aut favoris erg pseudotheologus fuit ausus licentius disputare, panem suum Johanne frustra viato, ostiatim manducare coactus sit. At nunc rerum apud nos conditio est a Deo inversa, atque immutata, regesque armis nostris litterariis in sinus nostros audacter adactis, tam astute abusi sunt ignavia nostra,et populi stultitia, ut qui hic e nobis beatitudinis suae quam optime volumus, eidem vel maxime non ad paupertatem tantum, sedad mendacitatem rediguntur, si non et membratim discerpuntur. Dicam per Deum
---page break---