Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/17

From GATE
This page has been proofread

mi si sacerdotes a carnificibus exenterantur, aut macerantur carceribus si laici bonis suis exuuntur, et privantur libertate, palinodiam cantabimus, nec dicemus Rogerum muneribus corruptum esse. Mumerum quidem varia sunt genera, sed ea maximi pretii, quae non sunt maxima. Magni olim torques, phalerae et reliqua militatis virtutis praemia habebantur, sed torquibus phaleris, et duplicatis annona, et stipendiis corona graminea longe fuit pretiosior laurea vero donari, etiam ipsis diis acquare donatos videbatur. Mercenarius ergo est, non solum qui propter opes et authoritatem arma adversus veritatem induit, exuitque verecundiam, sed quicumque famam, ostium, favorem et leges vivendi lautiores, mercedem laborum indirecte aucupatur.
20. Sciat autem Celsitudo V.ra me Rogerum personatum et Rogeri audaciam conjuratam haud frustra appellasse. De persona suo judicio constat, Praefationem enim responsionis suae Apologeticae exorditur in prima persona. Edidi (inquit) non ita pridem Apologiam pro jure Principum etc., sed non longe post scilicet 16 personae oblitus praetensas Cardinalis Bellarmini demonstrationes funditus evertit. O misere per oblibionem lapsum si Rogerus non fuit aucthor. Si fuit, o plus quam gloriosum. Emanavit autem funesti dramatis judicium alias, si id non sit judicium. Neque enim alicui Mahometi suus unquam defuerit Sergius. Non autem conjurata tantum audacia ejus est, sed ut ita dicam, conjuratissima globi partim ex pauculis sacerdotibus non dico furtiva eleemosynarum subtractione, aut earum iniquissima, et piane vulpina divisione, aut denique sycophantia locupletatis, certe non nisi ex sacerdotio viventibus, utpote alioquin pauperrimis, partim autem ex avaris, aut obnoxiis aut tepidis Catholicis facto. De conjuratione vero tam clare liquet, ut interdiu lux Solaris non magis. Aderam enim auritus testis, cum lautissimus sacerdos Rogerianus (de quo sacerdos si non haberetur longe plura et foediora possem) viri cujusdam gravissimi monitis circa rem juramenti ottemperare respuens inferalem illam Julii Caesaris vocem, Bellum in patriam atrocissimum meditantis, mentione etiam Caesaris facta, et pro more suo pedagogicum quiddam nun
---page break---