Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/16

From GATE
This page has been proofread

quibus verbis discriminantur invicem ibidem. Sed quod non est estendere non potest, sed ego quia est estendere possum contrarium. Prodite igitur ovos invicti et aeterna digni gloria confessores, qui Regi nostro omne genus civilis obedientiae accuratissime profitentes bonis tamen et libertate gravissime mulctati et sunt et fuerunt, prodite inquam illustres Ecclesiae et germani filii, atque huic importuno Sophistae non verbis, non cavillis, sed factis et rebus os obstruite: vincula proferte, carceres commonstratote, fortunarumque vestrarum ingentes, quos vestra vobis peperit constantia hia describte in hujus confusionem. Cui autem e lucupletioribus, cui unquam gratia facta fuit talis acceptionis aut juramenti sensus,quem Rogerus per quietem videt? Nomini profecto: leget fuerunt qui eam interpretationem quasi beneficiis loco captantes, verba ex ipsius Regis libris quibus profiteri intelligitur se tantum civile obsequium velle descripta judicibus pro tribunali obtulerunt: responso scilicet Regia scripta non esse leges, sed acta Parlamentaria quibus Catholici premimur, obligare sub poena. Civilem ergo fidelitatem vel mille juramentis si paratissumus promittere; sed repellimur veiut qui non ex integro, sed tantum ex dimidio sumus Regi subditi quemadmodum ad hoc ipsum quod Papae Romano in Ecclesiasticis obtemperemus. Rex ipsemet locutus est, quomodo in nostra acceptione atque sensu aut etiam Protestantium civilem solummodo obedientiam aut fidelitatem a nobis dicentur exigere Magistratus? Pontificiam potestatem etiam in spirituabibus eliminatum eunt, qui censuras ecclesiasticas tanti faoiunt quanti floccum?
19. Constat etiam Rogerum muneribus victum fuisse. Si non sit id manifestum fac nobis ostendat quae illum tenuit custodia? Qui diripuerunt fiscales? qui infestarunt Inquisitores? qui illum compensarunt lictores? Ostendat (inquam) ut et nos a tali conscinetia liberum credamus. Ostendat quo periculo libros suos exaraverit, legerit, evulgaverit: ostendat quia magistratus diem illi hoc nomine dixerit. Contra vero si non sit compertissimum quod non ingratus aulae, non urbi, non academicis, sed securus pro libitu versetur ubi dum Anglorum catholioissimi
---page break---