Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/5

From GATE
This page has been proofread

praestant, quo illis non modo obedientiam promittunt, sed etiam ut domino legitimis; agnoscere enim se illos pro legitimis dominis in formula homagii iurant, nec ullus theologus in Germania,aut religiosus, sed neo ullus apostolicae Sedis Nuncius hac in parte illis hactenus scrupulum movit. 6°.Plerique comites, multi etiam Principes vel ratione Principatuum suorum, vel dominiorum aliorum sunt vasalli Episcoporum; ab illis autem investituram suarum ditionum accipiunt, et earum ditionum domini constituuntur, confirmantur eo iure, quo qui optimo, appellanturque legitimi superiores, omnibus prohibetur eorum subditis, ne se illis opponant; formulae vero manent eaedam iurandi, confirmandi etc., quae olim erant cum omnes essent catholici,imo cautiones plures saepe adduntur. 6°. Imperatores, Reges Galliae, Poloniae etiam haereticos vasallos agnoscunt, constituunt, iurisdictionem et regalia illis conferunt. Legitimos illos suis diplomatis appellant. Exempla innumera sunt. 7°. Quod si Summus Pontifex, aut Episcopus haereticus (quod qui fieri posse censent, mitius habentur quam Becanus) an statim desineret esse Pontifex, vel legitimus Episcopus? Verum quicquid hic sit verum, saltem opinio quae existimat, etiam cum haeresi manere legitimos Superiores, non est in damnatione, qua Becanus. 8°. Quid de Episcopis, Praelatis, Canonicis haereticis dicemus? qui Mindae, Halberstadii, Magdeburgi, Lubecae, episcopatus, praelaturas, canonicatus etiam Romanae sedis diplomate impetrarunt? His autem adiuncta iurisdictio civilis, an ne illi quidem Superiores legitimi? Dicere non audeo, tamen vereor, ut illis ipsis brevibus, quibus praelatura et potestas confertur aut legitimi superiores, aut sane tales verbis aequipollentibus nominentur. Nec obrepserunt omnes sedi Romanae apostolicae, ut constat de Principe Luneburgensi, Episcopo Mindensi. Angor animo et discrutior cum voces nostratium audio, verbum Becani, quo Regem dixit legitimum superiorem, cum brevibus Apostolicis, quibus illa haereticis communicantur conferentium. Non ego illa culpo, hoc solum discere cupio, si vapulat tam graviter Becanus, quid faciendum Monarchis et Principibus, qui tales sua auctoritate ut legitimos constituunt? ita nominant? Episcopis qui idem
---page break---