Page:EBC 1613 01 23 1261.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

iamdiu familiariter norunt et fidem eius probant, utrique nostrum non mediocriter metuens, tandem rem omnem mihi exposuit, non sine lacrimis, quas haud scio utrius periculum magia ipsi expresserit. Securum tamen esse iussi, fidemque dedi, non commissurum me, ut negotio ad magistratus delato aut alioqui vulgato ipse periculum adeat: posse ipsum, si sic videatur, latroni illi rispondere, re probe considerata non se reperire, quomodo tantum facinus in hominem nobili genere natum cadere possit. Atque hoc modo crestina die ei respondere decrevit.
Ego nihilominus rem prius cum confessario, tum etiam cum Ill.mo Cardinali Borromaeo statim communicavi, qui postquam me per Dei gratiam non modo periculi metu nullam in partem commoveri, sed ultrò etiam gaudere, et de tanto hostium Ecclesiae erga me odio, tanquam minimè vulgari divinai gratiae argumento mihi granulari cognovit (non erat autem ei dubium, quin Angliae rex me ad caedem expeteret, quod mihi vel ex eo statim in mentem venit, quod paulo ante quam Augusta decederem. Anglici apud Venetos Oratoris Secretarius illue venit, cum D.Marco Valsero, quod mios adversus regem libros Augustae typis exoudi permisisset, expostulaturus, qui etiam miro se mei videndi desiderio teneri ostendit, utrum autem à me manus continere posset, scire se negavit) facile quidem animum ei meum probavi, sed censuit tamen ille, rem totam Sanctissimo D.N. aperiendam esse. Sed ego vel propterea illo supersedendum duxi, ne fortassis alitar Romae res acciperetur, ut suspicionibus indulgere homines solemus. Verum basterna vespera literae Velseri nostri die 11. Ian. datae mihi sunt redditae, et una exemplar epistolae, quam Cazaubonus regis Angliae Apollo adversus mi edidit, brevissimam qui dem, sed ita rabiosam, ut nunquam ne à Iosepho quidem Burdone quicquam simile fuerit editum. - Epistola data est mense Augusto, sed demum post meum e Germania excessum edita, postquam nempe opinio fuit, rem interea confectam meque de medio sublatum esse. -
---page break---