Page:EBC 1613 01 23 1261.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

Ait regem lacobum obiter inspectis paucis libri mei pagellis ita locutum esse:Omittamus palam furentem, neque enim meretur, qui talia scribit, ut ulla vel minima ipsius habeatur ratio. Medicina miser opus habet, sed violenta.
---page break---
Addit Cazaubonus: Simul infames libelloa abjiciens, conspectu suo posthac se quicquam unquam fore dignaturum negavit, quod ab illa Styge et mendaciorum cloaca eaaet profectum.
Cogitet nunc Ill.ma D.io V. quae sit violenta illa medicina, qua morbum meum curare cogitat, quem etiam sectione, non incantatione curari posse indicat. Ego quidem iam de veritate eorum, quae mihi aliquot ante allatas Velseri literas diebus ita, ut exposui, renunciata fuerant, nullum omnino dubium habeo, prorsusque mlhi persuadeo, nulli sumptui paraurum Oratorem regia apud Venetos, ut percussore aut venefico subornato me de medio tollat. Amicus ille, quem dixi, non dubitat quicquam, quin ille, qui secum egerat, non nisi dimidiam praemii à regio Oratore promissi partem sibi obtulerit. Id enim solere fieri ab istiusmodi caedium parariis seu sensalibus, qui vulgò vocantur. Non facile mihi Ill.ma D.V. crediderit, quàm animo recreer, cum apem concipio fore, ut Deus tali morte ob susceptam fidei et Eccleaiasticae potestatis causam illata simul omnia mea peccata velit expungere. Sed quondam meritò vereor (ut haereticorum mores pernovi) ne si sic obeam, praesertim toxico sublatus, haeretici me ab Italia, tanquam de Lutheraniamo suspectum, sublatum esse mentiantur, aut etiam alii sive à profitenda fide Catholica, sive ab Ecclesiae iurisdictione adversus haereticos et Machiavellaeos tuenda casu meo deterreantur: propterea constitutum habeo, rem totem scripto vulgare, et regia verba à Cazaubono recitata interpretari, eique veneficii et latrocinii probabilem saltem dicam impingere, simul etiam quàm omnino nihil pro Summi Pontificia doctrina
---page break---