Page:EBC 1613 01 23 1261.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et Rev.me Domine,
Mea in Italiam migratio fecit, ut quas Ill.ma D.io V. superiori mense ad me humanissimas dedit, tardius mihi redderentur. Et quondam sibi aliisque patronis meis gratissimum futurum significai, si me coram frui possent, id autem hoc tempore res non sinit, annitar ut literis saltem affectui vestro obsequar. Ac principio narrare quiddam volo, quod atrocitate sua nonnullam in vobis admirationem commovere queat, adeoque non omni prorsus iucunditate vacet, cùm Admirari iucundum esse Philosophus doceat. Tertia die huius mensis venit quidam, de quo quis et unde sit, non constai, nisi quod Transalpinus homo visus fuit, ad amicum quemdam meum, notissimae nobilitatis virum, a Venetis propter usum armorum prohibitorum sui adversus insidiatores muniendi causa adversus edictum gestatorum ex universo ipsorum dominio proscriptum et bonis mulctatum, qui nunc Mediolani commoratur, et cum adhuc in conducto habitarem, mihi innotuit. Cum eo agere coepit is, de qun sermonem institui, eumque ad caedem meam proposito bis mille et quingentorum aureorum praemio, Fiorentine, Genuae, Brixiae, Venetiis, aut ubicumque vellet, a mercatoribus numerando impellere. Cohorruit ille non meum magis, quam suum periculum pertimescens, quod nonnullis eiusmodi operam negasse fraudi fuisse necisque causam dedisse recordaretur. Utcumque tamen dissimulavit, et sibi non tam voluntatem patrandi facinoris, quàm copiam sive perficiendi oportunitatem deesse ostendit. Ibi alter expeditissimam demonstravit rationem sibi videri, si veneno res geratur: ac ne ulla religione à facinore deterreretur, me haereticum deploratissimum esse, eaque causa exulem vagari magnopere ei persuadere conatus est. Convenit tandem inter eos, ut a.d. 24 huius mensis denuò conveniant, et, si amicus ille meus velit, de natione patrandae rei deque praemio transigant. Se nunc ad Pedemontanos ex negotiis concedere, et ad constitutum adfore ille caedis meae pro curatore certo affirmavit. Digresso illo amicus ille, quem multi hic
---page break---