Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

tuariensis interfeotorem. Schedala continebat quae sequuntur: Domino et patri suo Sanctissimo Alexandro Dei gratia Summo Pontifici, Ludovicus rex francorum, salutem et debitam reverentiam. Ab humana pietatis lege recedit filius qui matrem deturpat, neque creatoris beneficii reminiscitur, qui de sanctae Sedi illata turpitudine non tristatur. Verum specialius est condolendum et novitatem doloris excitat inauditae novitas crudelitatis; quam in sanctum Dei insurgens malignitas exercuit, in pupillam Christi gladium infixit, et lucernam Cantuariensis ecclesiae non tam crudeliter quam turpiter iugulavit. Excitetur exquisitae genus iustitiae: denudetur gladius in ultionam Cantuariensis martyris; quia sanguis eius clamai pro universali ecclesia etc. Haec non eo consilio refero, ut quid faciendum sit intimem, sed ut vere orthodoxorum etiam in mediis persecutionem flammis aestuantium, animos, et inconcussam fortitudinem efferam.
Sed praeter haec mala forinsecus illata, multa etiam intrinse cus nascuntur incommoda. Primum et illud quidem non exiguum est, periculum in falsis fratribus; quorum hic est ingens multitudo. Ex his nonnulli non solum laici sed etiam sacerdotes, in apertam apostasiam prolabentes, rapto vivunt: quod vitae genus illis ex lege conceditur, ut quae diripiunt à catholicis rapiant. Alii vero sunt his longe periculosiores, qui scilicet pro domesticis fidei haberi vonunt, ex quibus non desunt qui pro forma et specie tenus in cus todia detinentur, sed factis perfidiam suam produnt; clanculum enim fidei hostibus et pseudopraelatis intima necessitudine coniuncti sunt, pro libito eos caeterosque familiares invisunt; piorum aedes, opes, Consilia, arcana omnia detegunt. Ex his larvatis seliguntur aliqui qui ad diversas christianorum principum curias perlustrandas, imo ad sacram fidei Romanae arcem (ut nuper innotuit) destinantur; alii ad discordine apud clerum populumque catholicum excitandas
---page break---