Page:EBC 1607 11 13 0712.pdf/5

From GATE
This page has been proofread

Binsfeldius affirmant, nihil certi,de Pontificie authoritate circa temporalia, hactenus ab ecclesia definitum est. Et Illustrissimae memoriae cardinalis Alanus,in hac causa ait. Quaestio est piane theologica, et cum religione Christiana arctissime cohaerens, de qua etsi forsan non definite pro parte nostra pronuntiatum sit, posse tamen et solere theologicis argumentis in utramque partem disputari, ipsi quidem adversarii, si quicquam sciunt, ignorare non possunt. Sic ille. Caeterum forte ad nos premendos Innocentius tertius, et Bonifacius octavus concurrent. Illi autem (ut ait Bannes) loquuntur de potestate et dominio,in ordine ad spiritualia, cum opus fuerit illam exercere; ut patet manifeste intuenti ipsa iura. Atque haec est indirecta potestas, quae regem nostrum non attingit; quia res Anglicanae iam in eo statu positae et defixae sunt, ut omnis ordo ad spiritualia promovenda, per depositionem nostri regis, interciderli, ac proinde providendum, ne duriorem nobis conditionem statuatis. Et sane, non obstante Bonifacii definitione (ut liquido constai per consequentem Clementis declarationem) nihil dignitatis aut antiqui sui iuris amisit rex Francorum. Quod facere non potuit Siemens, si definitio Bonifacii, ex cathedra, tanquam res fidei formaliter emanasset.
Atque hac in re valde notatum fuit quod Caietanus contra Parisienses deposuerat, viz quia aliud est determinare de fide formaliter, quid eredandum saeundu et aliud de eo quod est fidei materialiter. Nam primum importai determinare, quid credendum est secundum autem, determinare de quaestionibus, quae in rebus creditis accidunt: et constai cum determinatur quaestio aliqua secundo modo, non determinari dicitur de fide, sed de tali, vel tali materia. Ideo cum dicitur, quod Papa non potest errare in iudicio fidei, non accipio dictum esse, nisi de iudicio fidei formaliter, quando scilicet determinatur, quid credendum, vel non credendum. Haec ille. Exquibus ego (subiiciens me exquisitissimo iudicio vostro) colligo:
---page break---