Page:EBC 1607 11 13 0712.pdf/6

From GATE
This page has been proofread

Si definiretur,tanquam res fidei formaliter; scil. Papa habet potestatem deponendi reges indireste, hoc est, in ordine ad spiritualia; quod certe ex ea definitione in thesi, omnes tenerentur firmiter illud credere. Sed si quaestio proponeretur in hypothesi: An Papa habeat potestatem deponendi nostrum regem, rebus in eo statu,quo nunc sunt permanentibus apud nos: sane videtur mihi (salvo acutiore iudicio) quod huius quaestionis determinatio esset de eo, quod est fidei materialiter; quia esset determinatio de quaestione, quae in rebus creditis accidit, et proinde non diceretur determinatio de fide, sed de tali materia. Determinatio autem de re fidei formaliter, nos ad credendum obstrictos tenet. Iam ego proiectus ad synceritatem aequissimi iudicii vestri, peto summopere ab Amplitudine vostra, ut decernat utrum aliqua in re,quae sit fidei formaliter, ego vacillaverim, aut a cursu, in quo signata sunt doctissimorum theologorum iudicia, deflexerim.
Quo modo ergo pertractus sum aliqua ex parte in consortionem lapsus D. Petri, ac D.Marcellini? aut qua de causa mentio fieret Sanderi, cuius sententiam sequutus sum in libro de Clave David, ubi alt: Giadius Ecclesiae in aedificationem datus est, non in destructionem: ad vitam conferendam, non ad inferendam mortem: ad defensionem gregios, non ad laesionem pecoris: ad arcendum lupum, non ad devorandum agnum? Et si liceat mihi progredi,in defensione mea: ego piane non video, ex qua natione illa verba recitata, aut ex Gregorio Nazianzeno, aut ex Basilio Magno,aut ex Leone,et Gregorio Magnus, aut quomodo etiam laudabile factum Eleazari, aut nobilitata multorum scripsit martyria Tho.Mori, et Ioannis Roffensis in me intorqueri possint, cum in Paramento meo, nullum vel minimum signum extet, quod adiunctam aliquam deformitatem praeferat contra fidem, aut quod aliquam syllabam imminuat in aliqua re fidei: aut quad aliquid detrimenti adferat prohibitioni divinae; vel quod de rebus definitis circa primatum summi Pontificis aliquantulum derogarsi. Sane procul abest
---page break---