Page:EBC 1601 11 0193.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

veraturum, scientia sua media, qua omnia futura etiam conditionata, certo et infallibiliter cognoscit, praevideat. Unde ipsa adulti futura cooperatio usque ad finem cum praedictis auxiliis, tanquam conditio complet praedictam voluntatem divinam in natione volentis donum perseverantiae conferre. Nulli tamen adulto Deus auxilium necessarium ad perseverandum negavit, neque alicujus ita cor induravit, ut si vellet ipsemet peccator duritiam suam deponere, non posset. Praedestinatio autem, licet non fuerit facta propter praescientiam boni usus futuri liberi arbitrii, non est tamen facta sine tali praescientia per scientiam mediam, quamvis talis praescientia nec sit ratio, nec conditio, propter quam media praedestinationis conferantur praedestinato, sed est conditio, sine qua divina providentia non haberet rationem prae destinationis.
Ad quaestionem respondetur in quarta conclusione. Defendentur in collegio Divi Lucae Societatis Jesu Salmanticensi die Menssis Novembris, anni 1601 per totem, mane hora octava, vespere autem secunda.
---page break---
Illustrissimo ac Rev.mo DD. Roberto Bellarmino, S.R.E. Cardinali dignissimo, nostrae Societatis Jesu parenti colendissimo, Franciscus Emmanuel de Duenas ejusdem Societatis salutem deprecatur sempiternam.