Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/93

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 75



[106.] De Philone Carpathio – 374

Philo Carpathius a S. Epiphanio episcopus ordinatus est, ut in Vita S. Epiphanii legitur. Scripsit Commentaria in Cantica canticorum, quae extant in primo tomo Bibliothecae sanctorum Patrum, secundae editionis. Sed videntur multa inserta ex Commentario S. Gregorii papae in Cantica, quae cum reliqua explicatione non multum cohaerent.


[107.] De sancto Ambrosio Mediolanensi – 374

Sanctus Ambrosius episcopus Mediolanensis, vir plane sanctissimus & doctissimus, Gra􏰁tiano & Theodosio imperatoribus floruit. Obiit anno tertio post excessum Theodosii, qui erat trecentesimus nonagesimus septimus ab aduentu Saluatoris, ex Card. Baronio.
Opera eius in editione Parisiensi, anni Domini 1549, qua ego utebar cum haec scriberem, haec sunt:

Tomi primi:
De officiis, libri 3.
De virginibus, 3.
Ad virgines exhortatio, 1.
Instituto virginis, 1.
Ad virginem deuotam, 1.
Ad virginem lapsam, 1.
De viduis, 1
De poenitentia, 2.
Exhortatio ad poenitentiam, 1.
De fuga saeculi, 1.
De bono mortis, 1.

Tomi secundi:
De vocatione gentium, lib. 2.
De fide ad Gratianum, 5.
De Spiritu sancto ad eundem, 3.
De fide contra Arianos, 1.
De incarnationis sacramento, 1.
De mysterio Paschae, 1.

Tertii tomi:
Oratio funebris de obitu Valentiniani.
Alia de obitu Satyri.
De fide resurrectionis oratio.
Alia de obitu Theodosii.
Epistolarum ad diuersos, lib. 10.
Conciones ad populum, 92.