Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/92

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 74



[103.] De sancto Damaso – 367

Sanctus Damasus Romanus pontifex anno sexto Theodosii obiit & scripsit De virginitate & alia, qorum meminit S. Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Sed vera eius scripta non extant, exceptis paucis epistolis, quarum aliquae sunt inter epistolas S. Hieronymi, aliquae in Historia Theodoreti lib. 2 cap. 22 & lib. 5 cap. 10 & 11.
Tribuitur sancto Damaso liber De vitis pontificum, qui extat in primo tomo conciliorum: sed liber ille est Anastasii Bibliothecarii, non Damasi, ut notum est.


[104.] De Faustino diacono – 367

Faustinus Diaconus vixit tempore Damasi Pontficis & bis schismaticus fuit, semel in schismate Ursicini contra Damasum, & iterum in schismate Luciferianorum, ut testantur Gennadius De viris illustribus, & Card. Baronius tomo 4 Annalium ad annum Damasi 1 & Syricii IV placuit tamen eum in hoc Catalogo ponere, quoniam scripsit ad Flacillam imperatricem libros septem Contra Arianos satis eruditos, qui extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tom. 4, edit. 2.


[105.] De sancto Epiphanio – 370

Sanctus Epiphanius Salaminae Cypri episcopus floruit sub Valente, Gratiano & Theodosio Augustis.
Scribit sanctus Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Epiphanium anno quartodecimo Theodosii adhuc superfuisse & in extrema etiam seectute libros scripsisse.

Opera eius haec extant:
Opus panarium contra omnes haereses, quae tunc ad octoginta numerabantur.
Liber inscriptus Ancoratus.
Anacephalaeosis, siue Summa panarii.
De mensuriis & ponderibus liber.
Historia breuis De prophetarum vita.
Ad Ioannem episcopum Hierosolymitanum epistola, a sancto Hieronymo Latinitate donata.
De his operibus nulla dubitatio est.
Dicitur Epiphanius scripsisse vitam S. Hilarionis, sed ea non extat.
Ad finem Epistolae ad Ioannem Hierosolymitanum videtur aliquid additum ab Iconoclastis, de qua re vide Controuersias nostras lib. 2 »De sanctis« cap. 9.