Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/41

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1 ad 100

p. 23



noui, quoniam eodem vixerunt seculo, sequuti sumus ordinem, quem ecclesia sequitur in illis collocandis, tum in Litaniis, tum in sacrificio Missae.
Ergo sanctus Petrus apostolus & christianorum summus Ppntifex & vicarius Iesu Christi, qui est sacerdos in aeternum, anno Domini tricesimo tertio, vel secundum alios tricesimo quarto, ecclesiae christianae praesidere coepit, & anno sexagesimo nono, vel secundum alios septuagesimo, martyrio coronatus est.
Sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis scribit sanctum Petrum crucifixum fuisse anno quartodecimo Neronis. Sed sanctus Hieronymus Eusebii Chronicum secutus est. Vere enim Nero non imperauit annis quatuordecim & mensibus octo, ut Eusebius scribit, sed annis tredecim & mensibus septem, ut scribunt Suetonius, Dio & alii, & quoniam imperare coepit a die quartadecima octobris, iisdem auctoribus, inde sit, ut sanctus Petrus, qui die vicesimo nono iunii obiit, non anno quartodecimo, sed tertiodecimo Neronis obierit.
Scripsit epistolas duas, ac de priore nulla unquam dubitatio fuit: de posteriore propter stili diuersitatem nonnulla apud aliquos ambiguitas fuit. Sed ecclesia utramque epistolam & canonicam & S. Petri esse docuit, in concilio Laodiceno, Carthaginensi tertio, Florentino & Tridentino, & merito Beda Veberabilis admiratur, fuisse aliquos, qui epistolam illam S. Petri fuisse dubitare potuerint, cum auctor Simonem Petrum se initio nominet & affirmet, se in monte sancto cum Christo fuisse in transfiguratione, & diserte dicat: »Hanc secundam vobis scribo epistolam.«  Hinc enim sequitur, ut auctor huius epistolae, vel fuerit insignis impostor quod nemo unquam dicere ausus est, vel fuerit sanctus Petrus.
Cur autem diversus esse videatur stilus prioris & posterioris epistolae, rationem reddit sanctus Hieronymus in epistola ad Hedibiam, quaest. 11 quoniam Apostolus non semper eodem interprete utebatur.
Addit sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis multos alios libros olim sub nomine sancti Petri scriptos fuisse, quos ipse ibidem enumerat, sed omnino apocryphos imo spurios & supposititios fuisse vel ex eo constat, quod numquam ab ecclesia vel in catalogum sanctorum scripturarum redacti vel in Bibliis sacris repositi, vel in templis recitati sint. & hoc tempore non ipsi solum, sed eorum nomina & memoria euanuerint.