Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/40

From GATE
This page has not been proofread



p. 22



De scriptoribus ecclesiasticis


Testamenti novi



Seculum primum ab anno Domini 1 ad 100


[35.] De S. Petro apostolo – Anno Domini 34

Sanctum Petrum in catalogo primum ponimus & signamus anno 34. Quia illo anno Domini viuebat & ecclesiam regere coeperat.
Quamuis enim extet apud Eusebium lib. 2. historiae ecclesiasticae cap. 13. Epistola Domini nostri Iesu Christi scripta ad Abagarum regem Edessae, tamen ea epistola nunquam fuit admissa ab ecclesia inter scripturas canonicas, inter quas sine dubio admissa fuisset, si ab ipso Domino scriptam fuisse constaret.
Quamuis etiam extent cantica B. virginis Mariae, Zachariae & Simeonis; ea tamen non ab ipsis, sed a sancto Luca scriptis mandata fuerunt.
Denique quamuis inter epistolas sancti Ignatii Martyris inueniatur una B. virginis Mariae ad ipsum Ignatium, ea tamen non habetur in Graecis codicibus, neque eius meminerunt veteres patres ante sanctum Bernardum, proinde non constat an sit vere beatae virginis epistola. Quod autem a􏰁ttinet ad ordinem inter scriptores sacros Testamenti