Testamenti veteri
p. 3
xisse 248 annos, ad quam aetatem Mosis tempore nemo perueniebat. Mihi sententia sancti Hieronymi semper visa est probabilior, tum propter distantiam aetatis, ut diximus, tum quia pronepos ille Esau, non dicitur Iob, sed Iobab, ut notum est ex Gen. cap. 36 quo nomine nunquam vocatur Iob, neque in libro Iob, neque apud Ezechielem cap. 14 neque Tobie primo, neque Iacobi quinto, in quibus solis locis fit mentio sancti Iob.
Ac ut magis appareat differentia, sciendum, sanctum Iob ista scribi Hebraice »xxx« pronepotem autem Esau, ita scribi »xxx« ubi differentia est in ipsis radicalibus literis.
Quod autem aliqui, respondent, literam aleph, aliquando excidere & nomina saepe contrahi; non magni momenti est.
Nam literae radicales non solent excidere, & si Iob esset nomen contractum aliquando legeeretur integrum in libro, ubi passim nominatur, nusquam autem legitur, nisi Iob.
At contra obiicitur argumentum ex editione 70 Interpretum. Habetur enim in ea editione appendix ad finem libri Iob, in qua dicitur Iobum fuisse de filiis Esau & quintum ab Abraham.
Sed ea appendix non videtur de textu 70 sed ab aliquo addita, alioqui non ita libere a sancto Hieronymo reiiceretur.
Sed quicquid de hoc sit, auctorem libri Iob sanctus Isidorus lib. 6 Originum cap. 2 scribit fuisse Mosem, aut ipsum Iob, aut alium ex prophetis.
Et quidem non pauci contendunt, auctorem libri fuisse Iob, sed non pauciores volunt fuisse Mosem.
Mihi utraque sententia videtur vera, si ita dicamus, ab ipso Iob fuisse annotatas res eius gestas lingua Arabica, sed a Mose fuisse postea ex volumine Iob compositum librum, quem nunc habemus lingua Hebraica, addito principio & fine, idest additis illis verbis:
»Vir erat int erra Hus, nomine Iob, simplex & rectus & timens Deum & recedens a malo« & ad finem addita morte ipsius.
Quod autem liber, qui nunc extat, sit Mosis potius quam Iob, ideo mihi persuadeo, quia & Hebraei doctores ita sentiunt & rationes non contemnendae pro hac sententia possunt adferri.
Primum enim si Iob esset auctor libri, qui nunc extat, primus scriptor sacer esset Iob, non Moses.
Iam enim ex aetate ostendimus & ex ipsa scriptura, Iobum fuisse antiquiorem Mose. At commune consensu, Moses est primus scriptor
ecclesiasticus.
Deinde si Iob esset auctor libri huius, non esset hic liber in canonem scripturarum ab Hebraeis admissus. Iob enim non fuit de filiis Israel, sed Idumaeus, vel Arabs; Idumaei autem & Arabes pro hostibus habebantur ab Hebraeis.