Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/20

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 2



Leuitarum circa tabernaculum, sacrificia & alia id genus.
Quartum vocant »Numeros«, quoniam initio libri numeratur multitudo filiorum Israel per tribus & familias suas.
Quintum vocant »Deuteronomium« quasi secundam legem, quoniam in eo repetitur & explanatur lex Domini data in Monte Sina.
Ex his libris intelligi potest, Mosem fuisse virum doctissimum, non solum in omni sapientia Aegyptiorum, ut dicitur a sancto Stephano, Act 7 sed etiam in arte historica, poetica, oratoria, morali et theologica. Scribit enim historiam, genealogias & res gestas patriarcharum, ab orbe condito usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto, idest ab initio temporum usque ad annum bis millesimum quadringentesimum octogesimum tertium, imo etiam usque ad obitum suum, idest usque ad annum bis millesimum quingentesimum vicesimum tertium. Quae autem post mortem ipsius Mosis scribuntur in extremo capite Deuteronomii, addita sunt, vel a Iosue, vel a Esdra, vel ab alio aliquo propheta.
Quod etiam poeta insignis fuerit Moses, testantur duo cantica ipsius, alterum Exod 15, alterum Deuteronom. 32. De arte ipsius oratoria testatur oratio, quam scribit sub nomine Iudae ad Ioseph Gen 44 & alia ipsius Mosis ad Deum, Num 14 & exhortationes vel reprehensiones, ad populum. De scientia morali & peritia legum condendarum, non tam proprio ingenio quam inspiratione diuina, testis est magna pars Exodi, Leuitici & Deuteronomii. Denique de mysteriis Theologiae, sub figura Arcae foederis & vestium sacerdotalium & totius tabernaculi, testis Philo Hebraeus, qui has allegorias subtilissime explanauit.
Scripserunt vitam Mosis Philo ex Judaeis & Gregorius Nyssenus ex christianis. Tribuuntur Mosi psalmi undecim a sancto Hieronymo & aliis, sed probabiliorem existimaui sententiam sancti Augustini & aliorum qui totum psalterium Dauidis esse volunt. De quare scripsi in praefatione Psalmorum.


[2.] De Iob

Iob, ad miraculum usque sanctus & doctus, ante Mosem vixit. Nam ex sententia Graecorum & multorum Latinorum, fuit tertius ab Esau & quintus ab Abraham. Moses autem fuit quartus a Iacob & sextus ab Abraham. Sed ex sententia Hebraeorum & sancti Hieronymi in quaestionibus Hebraicis, Iob non descendit ab Esau, sed a Nachor fratre Abrahae & fuit tertius a Nachor fratre Abrahae, ac per hoc multo antiquior Mose. Quod etiam ex aetate colligitur. Iob enim vixit centum quadraginta annis post plagas, ut dicitur in fine libre & antea vixerat multos annos, cum septem filios & tres filias genuisset. Quare non male sanctus Isidorus in lib. de vita & morte Patrum cap. 24 scribit, Iob vi-