Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/207

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 189



Instructio fidei ad Soldanum Iconii.
Liber de confessione sacramentali.
Liber de satisfactione a sacerdote iniungenda.
Canon episcopalis, siue De institutione episcopi.
Inuectiua contra deprauatorem.
Tractatus de amicitia christiana.

Ad haec meminit ipse in Inuectiua aliorum aporum suorum que non videntur extare. Inueniuntur multae huius Petri epistolae in tomo 12 Annalium Card. Baronii & instructio fidei ad Soldanum, inuenitur etiam apud Matt􏰁haeum Parisiensem ad annum Domini 1169 sub nomine Alexandri III pontificis. Pontifex enim eam direxit nomine suo, quamuis a Petro Blesensi conscriptam.


[313.] De Gulielmo Tyrio – 1180

Gulielmus archiepiscopus Tyri viuebat anno Domini 1180, quo anno Manuel imperator Graecorum obiit, ut ipse testatur libro 22 Historiae suae cap. 4 & 5.
Scripsit Historiam de bello sacro libris viginti tribus, sed liber vicesimus tertius ab ipso inchoatus, non absolutus fuit. Incipit ab anno Domini 1095 & perduxit historiam usque ad annum 1180, sed continuauit Ioannes Heroldus additis libris sex ad annum Domini 1521.


[314.] De Helmoldo Butsoniensi – 1180

Helmoldus canonicus Butsoniensis eodem tempore scripsit Historiam Henetorum, siue Slauorum, a Carolo Magno usque ad annum Domini 1168.


[315.] De Gothefrido Viterbiensi – 1186

Gothefridus Viterbiensis notarius Conradi III & Friderici primi imperatorum, scripsit Chronicum uniuersale, quod appellauit Pantheon, fortasse, quod contineat res gestas omnium principum, tum ecclesiasticorum, tum temporalium principes enim Dii appellantur in scripturis. Scripsit autem partim prosa, partim carmine & diuisit opus suum in partes viginti & dedicauit illud Urbano III summo ponifici, ad cuius pontificatum Historiam suam perduxit, idest ab initio mundi usque ad annum Domini 1186.
Porro hoc ipso anno nupsit Constantia filia Rogerii regis Siciliae, Henrico sexto filio Friderici primi, adolescenti annorum viginti & unius, adhuc viuente parente eius Friderico primo, ut idem Gothefridus testatur parte decima septima extrema.