Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/90

From GATE
This page has been proofread


f. 357v



detorserunt: lib. 1 cap. 7. Caput 7 ex Annotationibus Erasmi, quae loca Patres ad victoriam detorserunt.
8° Portentosae voces sunt essentia, relatio, substantia, hypostasis: cap. 8 de covibus et phrasibus portentosis.
9° Ridicula doctrina est, cum in Deo distinguuntur absoluta essentialia et relativa: cap. 9 de ridicula doctrina sophistarum de Deo.
10° Deus hoc tempore Ecclesiam repurgaturus hoc modo processit: Primum misit Lutherum tamquam alterum Moysem, cui adiunxit Melanchton et aliso, qui crassiores errores Antichristi revelarent de missa, de indulgentiis et purgatorio. Secundo excitavit Zwinglium, qui etiam repugnante Luthero subtiliores errores detegeret, ut de Eucharistia. Tertio misit Calvinum, petrum Martyrem, Ochinum et alios, qui adhuc maiora et subtiliora docerent. Ultimo excitavit Michaelem Srevetum et ei praecursorem Erasmum attribuit, qui ad radicem errorum securim misit, et ideo Genevae a Calvino combustus est: Lib. 2 cap. 1 docent, quomodo Christus suam Ecclesiam restauret.
11° Augustinus et eius asseclae attribuunt patribus veteris testamenti vitam aeternam, et revera non habuerunt illi spiritualem iustificationem vel regenerationem nec vitam aeternam nisi in spe, auqm postea in plenitudine temporum erant assecuturi. Hic multa involvunt mendacia et absurda. Nam Augustinus non tribuit patribus iustificationem ex vi testamenti [veteris], sed ex vi novi, quod iam tunc operabatur, nec vitam aeternam illos habuisse docet, nisi in spe usque ad Christi resurrectionem. Tunc enim demum cum Christo in regnum coelorum admissi sunt. Si vero illi patres non fuerunt regenerati spirituali regeneratione, ut isti ministri volunt, certe nec in spe nec in re habuerunt vitam aeternam: cap. 2 de discrimine legis et evangelii.
12° [blanco] est Christus homo et dicitur quia verba Dei nobis revelavit, et licet non fuerit ante Mariam, tamen dicitur ab aeterno fuisse apud Padrem, quia ab aeterno fuit in mente et praeordinatione Dei Patris: cap. 3 de < blanco >.
13° Unus Deus altissimus et indivisibilis et ex quo omnia est solus Pater. Verbum autem et Spiritus Sanctus, quibus Deus coelos creavit, sunt voluntas, sapientia et prudentia Dei, sive ipsa iussio et imperium et locutio Dei, quae sunt ipse Deus, sive virtutes Dei non distinctae a Deo, essentia, persona, relatione, etc. Porro Verbum etiam dicitur Christum homo, qui dici potest filius Dei unigenitus, Deus verus de Deo vero, lumen de lumine, et adorari ac invocari potest non tamquam altissimus, sed tamquam altissimi filius. Spiritus Sanctus vero non debet vocari Deus, nec adorari vel invocari, quia Scriptura nihil tale docet: lib. 2 cap. 7 et in disputat. 7 contra Lutherum. explicant Christum dici univenitum et proprium Dei [filium], quia non de viri semine, sed de Spiritu Sancto conceptus est. Item dici Deum verum et Ieova, quia Deus illi communicavit totam deitatem et dedit illi nomen super omne nomen. Communicavit autem non per coaeternam aliquam generationem, sed per unitatem, i. e. per Spiritum sanctificationis, quia dedit illi spiritum sine mensura, et quia dedit illi omnipotentiam: Matth. ultimo, et quia in ipso