f. 339v
centuria decima sexta
200 Martinus Lutherus
olim Augustanus monachus et theologiae doctor anno Domini 1517 occasione accepta a dissensione quadam inter monachos ordinis Praedicatorum propter indulgentiarum papalium promulgationem, errores infinitos [Cochlaeus 500 collegit ex suis sermonibus. Cochlaeus de vita et actis Lutheri.] docere et haeresiarcha celeberrimus fieri coepit, siquidem sectae variae et innumerabiles quae hodie vexant Ecclesiam, omnes ipsum tamquam auctorem primum et parentem agnoscunt. Ex primis eius libris errores collecti et in Bulla Leonis X damnati sunt sequentes:
1° Sacramenta non dare gratiam.
2° In pueris baptizatis manere peccatum.
3° Fomitem ab ingressu coeli remorari animam.
4° Timorem esse poenam purgatorii.
5° Non esse tres poenitentiae partes.
6° Contritio facit magis peccatorem.
7° Optima poenitentia nova vita.
8° Non esse confitenda peccata venialia nec mortalia omnia.
9° Confitentes omnia nihil relinquere veniae Dei.
10° Peccata manere, nisi remissa credantur.
11° Quidquid sit de contritione, absolutus est qui verba Dei crediderit.
12° Verissime absolutus est quisquis se vere absolutum credit.
13° Puer ac mulier iuxta absolvunt sicut papa.
14° Ne quaerat sacerdos a confitente num sit contritus.
15° Sola fides dignum facit quod suscipiat Eucharistiam.
16° Laicis communicandum esse sub utraque specie. / Notavit Cochlaeus solum circa 16 articulum 36 diversae sententias Lutheri. /
17° Indulgentias non pendere ex Christi et sanctorum meritis.
18° Indulgentias esse pias fraudes fidelium. Correxit hunc articulum initio libri de Captivitate Babyl.: Indulgentiae sunt, inquit, adulatorum nequitiae.
19° Indulgentias non valere ad remissionem poenae.
20° Indulgentias non esse salutares.
21° Solis publice criminosis indulgentias esse necessarias.
22° Sex generibus hominum indulgentias nihil coferre.
23° Excommunicationes esse poenas tantum externas.
24° Excomunicationem plus diligendam esse quam extimescendam. At in Saxonica visitatione praecepit, ut timeretur.
25° Romanus Pontifex Petri successor non est, nec Christi vicarius super omnes ecclesias Christi a Christo institutus.
26° Verbum hoc: quodcumque solveris, extenditur ad ligata dumtaxat ab ipso Petro.
27° Nec articulos fidei nec leges morum condere papa in Ecclesia potest.
28° Non est haereticum dissentire a papa cum magna parte Ecclesiae.
29° Non est necessario sentiendum, quod concilia statuunt, sed quod unicuique verum videtur.
30° Articuli Ioannis Huss condemnati in Concilio Constantiensi sunt christianissimi verissimi atque evangelici. Nota insignem contradictionem, nam in Assertione huius articuli affirmat se cum Hussitis non consentire, et revera sic invenies, si utriusque articulos conferas inter se.
31° In omni opere bono iustus peccat.
32° Opus quantumvis bonum est veniale peccatum.
33° Haereticos non esse comburendos.
34° Non esse proeliandum contra Turcas. Pugnat contra hunc articulum acerrime Visitatio Saxonica.
35° Nemo est certus se non semper peccare mortaliter.
36° Liberum arbitrium post peccatum est de solo titulo, et dum quis facia quod in se est, mortaliter peccat.
37° Purgatorium non posse probari ex sacra Scriptura, quae sit in canone.
38° Animae in purgatorio non sunt securae de sua salute, nec probatum est ullis rationibus aut scripturis ipsas esse extra statum merendi aut augendae caritatis.
39° Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem et horrent poenas.
40° Animas, quae suffragiis viventium ex purgatorio liberantur, minus beari, quam si per se satisfacerent.
41° Optimum esset ordines mendi-